<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p>quoque solebat uti argumento tum cum ei placebat nihil
posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum conprehendisset certa illa nota qua adsentiri dicitis oportere, illudne quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod
esset id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse
summum bonum — qui ex illius commutata sententia
dooere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero
posse quod non eodem modo possit a<note>posset a <hi rend="italics">Mue.</hi>
                  </note> falso, is curavit
quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset ex eo

<pb n="p.62"/>

ceteri sumerent. Sed<note><hi rend="italics">cf. p. 83, 14. 95, 6</hi></note> cum hoc alio loco plura; nunc
ad ea quae a te Luculle dicta sunt.</p><milestone unit="chapter" n="23"/><p/></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p>Et<note><hi rend="italics">cf. p. 32,32 ss.</hi></note> primum quod initio dixisti videamus quale sit,
similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari
atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare. illi cum res <add>non</add> bonas<note><hi rend="italics">add. dett. Asc.</hi><hi rend="sup">2</hi>; novas <hi rend="italics">Faber</hi></note>
tractent similes bonorum videri volunt; nos autem ea
dicimus nobis videri quae vosmet ipsi<note>ipsis A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> nobilissimis
philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras<note><hi rend="italics">cf. Lact. inst. 3, 23, 11 epit. 34, 2</hi></note>
                  <note><hi rend="italics">cf. p. 76, 30</hi></note> nivem
nigram dixit esse. ferres me si ego idem dicerem?
tu ne si dubitarem quidem. at quis est? num<note>num <hi rend="italics">Ha.</hi> nunc AVB</note> hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis
aut quaestus causa philosophantur<note>philosophabantur <hi rend="italics">dett. Goer.</hi>
                  </note>)? maxima fuit et
gravitatis et ingeni gloria.
</p></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p>Quid loquar de Democrito? quem cum eo conferre possumus non modo
ingenii magnitudine sed etiam animi, qui ita sit ausus
ordiri 'haec loquor de universis':<note><hi rend="italics">cf. Sext. math. 7, 265</hi></note> nihil excipit de quo
non profiteatur, quid enim esse potest extra universa;
quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. atque is non hoc dicit
quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi
posse negamus; ille esse verum plane negat <del>esse</del>;
sensus quidem<note>sensusque idem <hi rend="italics">Dav.</hi>
                  </note> non obscuros dicit sed<note>sed <hi rend="italics">Guy.</hi> nec AVB</note> tenebricosos (sic
enim appellat eos).<note><hi rend="italics">del. Ha.</hi><del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del></note> Is qui hunc maxime est admiratus,
Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego'
inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus,
ne id ipsum quidem nescire aut scire<note>scire <add>scire</add> A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> nos, nec omnino
sitne aliquid an nihil sit'.<note><hi rend="italics">cf. p. 33, 27</hi></note>
               </p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p>Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus is de quibus loquitur

<pb n="p.63"/>

sonum fundere. num ergo is excaecat nos aut orbat
sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad
ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda? Parmenides
Xenophanes minus bonis quamquam versibus sed
tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi
irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire dicere.<note>dicire A<hi rend="sup">1</hi>B</note> Et ab iis aiebat<note>aiebant B<hi rend="sup">2</hi> -bas <hi rend="italics">Ald. cf. p. 34, 9</hi>
                  </note> removendum Socratem et Platonem cur, an de ullis certius possum dicere? vixisse
cum iis equidem videor, ita multi sermones perscripti
sunt e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil
sit visum sciri posse; excepit unum tantum, scire se
nihil se scire, nihil amplius. quid dicam de Platone,
qui certe tam multis libris haec persecutus non esset
nisi probavisset; ironeam<note>ironiam A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> iro eam <hi rend="italics">V</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>
                  </note> enim alterius, perpetuam
praesertim, nulla fuit ratio persequi.
	<milestone unit="chapter" n="24"/>
               </p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p>Videorne tibi
non ut Saturninus nominare modo inlustres homines,
sed etiam imitari numquam nisi clarum nisi nobilem?
atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem<note>Stilbonem <hi rend="italics">dett. Rom.</hi> silibonem AVB<hi rend="sup">2</hi> sibib- B<hi rend="sup">1</hi> Stilponem <hi rend="italics">Lbm.</hi>
                  </note>
Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata
quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces
conclusiunculae<note>cavillationes <hi rend="italics">ciceronem vocasse sophismata scribit Sen. epist. 111, 1</hi>
                  </note>). Sed quid eos colligam, cum habeam
Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum:<note><hi rend="italics">Lact. inst. 7, 23, 3</hi> Chrysippus quem Cicero ait fulcire porticum Stoicorum</note>
quam multa ille contra sensus, quam multa contra
omnia quae in consuetudine probantur. 'At<note>at <hi rend="italics">Dav.</hi> ad <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>VB<hi rend="sup">1</hi> 
                     <hi rend="italics">del.</hi> A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> (<hi rend="italics">signum interrog. post</hi> diss.)</note> dissolvit
idem.' Mihi quidem non videtur, sed dissolverit sane:
certe tam multa non collegisset<note>colligisset A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> quae nos fallerent
probabilitate magna, nisi<note>niti A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>; probabilitatemag|nia <hi rend="italics">V</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi> -tatem ag|ni ni V<hi rend="sup">3</hi>
                  </note> videret is resisti non facile
posse.
</p></div></div></body></text></TEI>