<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="61" subtype="section"><p>Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis
annis post multo etiam adseverantius, in Syria cum
esset mecum paulo ante quam est mortuus. Sed
iam confirmata causa te hominem amicissimum' (me
autem appellabat) 'et aliquot annis minorem natu
non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque<note><hi rend="italics">in exitu Hortensi dialogi</hi></note> nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere<note>sequare <hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>
                  </note> quae
confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat
adprobatione omni, orbat sensibus?<note>omnibus V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive na-

<pb n="p.57"/>

tura ademerat<note>adimerat A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi> adhim- B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> sive eius loci quem incolebant situs,
ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat:
isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne
scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum<note>addespiciendum V<hi rend="sup">1</hi> ades- A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> adas- A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> reliquerunt; quos si sequamur iis vinclis simus astricti
ut nos commovere nequeamus.
</p></div><div type="textpart" n="62" subtype="section"><p>sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem<note>adsessione V<hi rend="sup">1</hi> ass- <hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">2</hi> -nem V<hi rend="sup">2</hi> adsedsione B<hi rend="sup">1</hi>; ads. ... actionem (rationem A<hi rend="sup">2</hi>) <hi rend="italics">Om.</hi> A<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> rerum
sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino
fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque
dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui
ex te illa cognoveram),<note><hi rend="italics">cf. Catil. 1, 10 Att. 1, 14, 5 epist. 5, 5, 2</hi></note> negabis esse rem ullam quae
cognosci conprendi percipi possit? vide quaeso etiam
atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum
a te ipso minuatur auctoritas.'</p><p/></div><div type="textpart" n="63" subtype="section"><p>Quae cum dixisset ille, finem fecit. Hortensius autem
vehementer admirans (quod quidem perpetuo Lucullo
loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret: nec
mirum; nam numquam arbitror contra Academiam
dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita
sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari
ut sententia desisterem.</p><p>Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit,
quae est habita memoriter accurate copiose, taceo
neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam
mutes deterrendum puto. illud vero non censuerim,
ut eius auctoritate moveare. tantum enim te <del>non<note><hi rend="italics">del. Ald.</hi></note>
                  </del>
modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis
inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia
semper futura sit, arriperet te et in contione<note>contentione B</note> quaereret

<pb n="p.58"/>

qui tibi constares cum idem negares quicquam certi
posse reperiri idem te conperisse dixisses. hoc quaeso
cave ne te terreat. de causa autem ipsa malim<note>ipsam A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> quidem<note>equidem <hi rend="italics">Lbm.</hi>
                  </note> te ab hoc dissentire; sin cesseris, non magnopere
mirabor: memini enim Antiochum ipsum, cum annos
multos alia sensisset, simul ac visum sit sententia
destitisse.'</p><milestone unit="chapter" n="20"/><p/></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><p>Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. tum
ego non minus conmotus quam soleo in causis maioribus huius<note><add>ab</add> huius <hi rend="italics">Reid.</hi>
                  </note> modi quadam oratione sum exorsus.</p><p>'Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut
docti hominis<note>homines V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> et copiosi et parati et nihil praetereuntis
eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen
ut ei respondere<note>responderi <hi rend="italics">dett. Dav.</hi>
                  </note> posse diffiderem; auctoritas autem
tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non,
minorem tuam. adgrediar igitur, si pauca ante quasi
de fama mea dixero.
</p></div><div type="textpart" n="65" subtype="section"><p>Ego enim si aut ostentatione
aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me adplicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam<note>natura AVB</note> condemnandam puto. nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego<note>ego <hi rend="italics">Ven.</hi>
                     <hi rend="sup">2</hi> ergo AVB</note> de omni statu
consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum
velim? itaque<note>velim itaque <hi rend="italics">dett. Rom.</hi> itaque uelim AVB</note> nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur
fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire
quae dicerem.
</p></div></div></body></text></TEI>