quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam. nam ab omnibus eius- dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. perspicuitatem ... dicamus non. p. 139 (mordicus) quis enim, cum sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit inter perspicua et inania? eadem ratio est somniorum. num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse 'visus sum mihi cum Galba ambulare'? Enn. ann. 6 at cum somniavit ita narravit 'visus Homerus adesse poeta', Enn. frg. var. 45 idemque in Epicharmo 'nam videbar somniare med ego med ego Man. me et ego AVB memet Gul. ego memet Leo Gesch. d. röm. Lit. 1, 200 n. 7 esse mortuum'. itaque simul ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita habemus ut ea quae in foro gessimus. 'At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum quae eorum quae AV eorumque B et eorum quae Lb. vigilantes videmus.' Primum interest, sed id omittamus; illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu. ne vinulenti quidem quae faciunt eadem adprobatione faciunt qua sobrii: dubitant haesitant revocant se interdum iisque quae videntur inbecillius adsentiuntur, cumque edormierunt edormiuerunt AV illa visa quam levia fuerint intellegunt. quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu'. Enn. scen. 34 'At enim ipse cf. p. 50, 29 sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa pro veris.' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est. si enim inter visa ** nihil interesset , add. V 2 ; perspicus et inania n. i. ? aut semper sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt confundere. quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? non enim proferremus proferremus Ven. -fere- AVB c -fera- B p vino aut somno oppresses aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse. Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt? (ea dico incerta quae a)/dhla Graeci.) si enim res se ita habeat habeat Goer. fin. 1, 25 -ant AVB ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut insano an an ut Lb. sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate? quod velle efficere non mediocris insania insaniae V 2 est. Similitudines vero aut geminorum aut signoruni anulis inpressorum pueriliter consectantur. quis enim nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis in rebus appareant. sed si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur id potius contenditis quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere in suo Ha. in gen. Lb. sit tale quale est, nec sit sit 2 ] sic A 1 V 1 B 1 in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas? ut †sibi sibi si vis Dav. sint et ova ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in geminis? conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras; tu autem vis eosdem plane esse non similes, quod fieri nullo modo potest. Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia inridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et quidem sic quosdam inter sese inter se B 1 interese V 1 inter se esse V 2 non solum similes sed undique perfecte et absolute ita ita del. Chr. pares ut inter eos nihil prorsus intersit, et eo quidem mnumerabiles ** etiam soles lunas maria terras, singulas denique res, Pl. itemque homines. deinde postulas ut, si mundus ita sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil intersit. 'cur enim' inquies 'ex illis individuis, unde omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?' Primum quiderm me ad Democritum vocas;