<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p>Quae autem
sumunt ut concludant id quod volunt, ex his duo sibi
putant concedi (neque enim quisquam repugnat); ea
sunt haec: quae visa falsa sint ea percipi non posse;
et alterum: inter quae visa nihil intersit, ex is non
posse alia talia esse ut percipi possint alia ut<note>alia aut A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> non
possint. reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo: unum, quae videantur eorum
alia vera esse alia falsa; alterum, omne visum quod
sit a vero tale esse quale etiam a falso possit esse.

</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p>haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant
ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam.
dividunt enim in partes et eas quidem magnas, primum in sensus, deinde in ea quae ducuntur<note>dicuntur A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> a sensibus
et ab omni consuetudine, quam<note>quae <hi rend="italics">Dav.</hi>
                  </note> obscurari volunt; tum
perveniunt ad eam partem ut ne ratione quidem et
coniectura ulla res percipi possit. haec autem universa
concidunt etiam minutius. ut enim de sensibushesterno
sermone vidistis item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere

<pb n="p.48"/>

iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa
quae a veris nihil differant; ea cum talia sint non
posse conprendi.</p><milestone unit="chapter" n="14"/><p/></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p>Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt
remotissimam. definitiones enim et partitiones et
horum<note>harum <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note> luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque<note>dissimilitudines <hi rend="italics">om.</hi> AB, que <hi rend="italics">del.</hi> A<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> et earum tenuis et acuta distinctio
fidentium est hominum illa vera et firma et certa
esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo
magis vera illa esse quam falsa. quid enim agant, si
cum aliquid definierint<note>definient B</note> roget eos quispiam num illa
definitio possit in aliam rem transferri quamlubet:<note>quam iubet A<hi rend="sup">1</hi>VB<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> si
posse dixerint, quid <del>enim<note><hi rend="italics">del. Asc.</hi><hi rend="sup">2</hi></note>
                  </del> dicere habeant cur ila vera
definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam †vel
illa vera†<note>vero V<hi rend="sup">1</hi> a vero V<hi rend="sup">2</hi>; vel <hi rend="italics">om. dett. Dav.</hi> vel illa <hi rend="italics">del. Kay.</hi> vera <hi rend="italics">om. Ven.</hi> vel vera <hi rend="italics">del. Ha.</hi>
                  </note> definitio transferri non possit in falsum,
quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod
minime illi volunt. Eadem dici poterunt<note>poterunt M<hi rend="sup">2</hi> -rint A<hi rend="sup">2</hi>B potuerint A<hi rend="sup">1</hi>V</note> in omnibus
partibus.
</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p>si enim dicent ea de quibus disserent<note>disserant <hi rend="italics">Ern.</hi>
                  </note> se
dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt
longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est.
Nam concludi argumentum non potest nisi is quae
ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa
eiusdem modi nulla possint esse. ergo si rebus conprensis et perceptis nisa<note>insa <hi rend="italics">dett. Man.</hi> uisa AVB</note> et progressa ratio hoc efficiet,
nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam
quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis

<pb n="p.49"/>

est istorum oratio qui omnia non tam esse quam
videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec
duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum
volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem,
inter falsa visa et vera nihil interesse. at primum
sumpseras tamquam interesset: ita priore<note>priori A<hi rend="sup">2</hi>VB<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> posterius,
posteriore<note>posteriori A<hi rend="sup">2</hi>V<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> superius convincitur.<note>conuincitur <hi rend="italics">Pl.</hi> coniungitur AV<hi rend="sup">1</hi>B non i- V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note>
               </p><p/></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p>Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil
nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus.
Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis
magnam habet vim, ut<note><hi rend="italics">cf. p. 35, 21</hi></note> ipsa per sese ea quae sint
nobis ita ut sint indicet. sed tamen ut maneamus
in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam
opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara
sint ipsa per sese quasi praestrigiis<note>praestigiis A<hi rend="sup">2</hi>V<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi><hi rend="italics">V</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> quibusdam et
captionibus depellamur. nam qui voluit subvenire
erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri
cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit;<note>proficit A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

	<milestone unit="chapter" n="15"/>
	              </p></div></div></body></text></TEI>