<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur
quasi quaedam lux lumenque vitae: tamenne in ista
pravitate perstabitis?<note>peraestabitis <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>
                     <hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>
                  </note> nam quaerendi initium ratio
attulit, quae perfecit<note>perficit V<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> virtutem, cum esset<note>est <hi rend="italics">Chr.</hi>
                  </note> ipsa ratio<note>ratio <hi rend="italics">del. Reitz.</hi>
                  </note>
confirmata quaerendo; quaestio autem est adpetitio
cognitionis quaestionisque finis<note><add>est</add> finis <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>VB<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">B</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> inventio; at nemo
invenit falsa, nec ea quae incerta permanent inventa
esse possunt, sed cum ea quae quasi involuta ante<note>involuta ante <hi rend="italics">Ha.</hi> inuoluptate ante <hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi> inuoluptate <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi> inuoluta A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> in uoluntate V<hi rend="sup">m</hi>
                  </note>
fuerunt<note>fuerant B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> aperta sunt, tum inventa dicuntur: sic<note>sic <add>ratio</add> 
                     <hi rend="italics">Wa.</hi>
                  </note> et
initium quaerendi et exitus<note>exitum <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note> percipiundi et conprendendi<note>conpraedendi A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi> praed- <hi rend="italics">B</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi> conpraehend- A<hi rend="sup">2</hi>V<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note>
tenet.<note>tenetur <hi rend="italics">Bentl.</hi>
                  </note> itaque<note>itaque <hi rend="italics">om.</hi> A<hi rend="sup">1</hi>V</note> argumenti conclusio, quae est Graece
<foreign xml:lang="greek">a)po/deicis</foreign>, ita definitur: 'ratio quae ex rebus perceptis
ad id quod non percipiebatur adducit'.
	<milestone unit="chapter" n="9"/>
               </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>quod si omnia
visa eius modi essent qualia isti<note>ista A<hi rend="sup">1</hi>VB<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> dicunt, ut ea vel falsa
esse possent neque ea posset ulla notio discernere,
quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus,<note>diceremus <hi rend="italics">dett. Rom.</hi>
                  </note> aut quae esset conclusi argumenti
fides? ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum? sapientiae vero
quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare
debet neque de suis decretis (quae philosophi vocant
<foreign xml:lang="greek">do/gmata</foreign>), quorum nullum sine scelere prodi poterit;
cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum
publicarum nasci solent; non potest igitur dubitari
quin decretum nullum falsum possit esse sapientis
neque<note>AC. III <hi rend="italics">cf. p. 25, 11</hi>
                  </note>
                  <note>neque A<hi rend="sup">3</hi> que VB<hi rend="sup">2</hi> quae B<hi rend="sup">1</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum

<pb n="p.41"/>

ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat;
talia autem neque esse neque videri possunt eorum
ratione qui illa visa e quibus omnia decreta sunt nata
negant quicquam a falsis interesse.</p><p/></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius,
ut id ipsum saltem perceptum a sapiente dioeretis,
nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti,
cum diceret ei qui adfirmaret nihil posse percipi<note>pos | posse (<hi rend="italics">om.</hi> percipi) B</note> 
                  <del>consentaneum esse<note><hi rend="italics">om.</hi> M</note>
                  </del> unum tamen illud dicere percipi posse
consentaneum esse<note>cons. esse <hi rend="italics">del. Man.</hi>
                  </note> ut alia non possent, Carneades
acutius resistebat. nam tantum abesse dicebat ut id<note><w>id</w> ei V</note>
consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. qui
enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum
nihil excipere; ita necesse esse ne id ipsum quidem
quod exceptum non esset conprendi et percipi ullo
modo posse.
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere. quoniam enim id haberent Academici
decretum (sentitis enim iam hoc me <foreign xml:lang="greek">do/gma</foreign> dicere),
nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto
sicut in ceteris rebus fluctuari,<note>fluctuare V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> praesertim cum in eo
summa consisteret: hanc enim esse regulam totius
philosophiae, constitutionem veri falsi; cogniti incogniti;
quam rationem quoniam susciperent docereque vellent
quae visa<note>visa <hi rend="italics">Ha.</hi> uis AVB</note> accipi oporteret quae repudiari, certe hoc
ipsum, ex quo<note>exinquo B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> omne veri falsique iudicium esset,
percipere eos debuisse; etenim duo esse haec maxima
in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec
sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse<note>esse <hi rend="italics">del.</hi> A<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> initium
ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat;haecautem
habere dubia nec is ita confidere ut moveri non possint
abhorrere a sapientia plurimum. hoc igitur modo
potius erat ab his postulandum ut hoc unum saltem,

<pb n="p.42"/>

percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de
inconstantia totius illorum sententiae — si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil adprobantis — sit ut
opinor dictum satis.</p><milestone unit="chapter" n="10"/><p/></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo
abstrusior — habet enim aliquantum a physicis, ut
verear ne maiorem largiar ei<note><w>largiar ei</w> -are A<hi rend="sup">1</hi> -aret B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> qui contra dicturus
est libertatem et licentiam; nam quid eum facturum
putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere
conetur? — sed disputari poterat subtiliter quanto
quasi artificio natura fabricata esset primum animal
omne deinde hominem maxime, quae vis esset in
sensibus, quem ad modum prima<note>primo <hi rend="italics">Lb.</hi> -mum <hi rend="italics">dett. Ha.</hi>
                  </note> visa nos pellerent,
deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut
sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim
ipsa,<note>ipse <hi rend="italics">Ern.</hi>
                  </note> quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus
est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea quibus movetur. itaque alia visa sic arripit ut iis statim
utatur, alia quasi<note>alia quasi <hi rend="italics">Fab.</hi> aliqua sic AVB</note> recondit, e quibus memoria oritur;
cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum <foreign xml:lang="greek">e)nnoi/as</foreign> tum
<foreign xml:lang="greek">prolh/myeis</foreign> vocant; eo cum accessit ratio argumentique
conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et
perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
</p></div></div></body></text></TEI>