potestne igitur quisquam dicere inter eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit nihil interesse, aut ita qui quis A 1 V 1 B 1 sentiet sentient B 1 -at dett. Ald. non apertissime insaniat? Atqui qualia sunt haec quae sensibus percipi dicimus talia secuntur ea quae non sensibus ipsis percipi dicuntur sed quodam modo sensibus, ut haec: 'illud est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens. hoc asperum': animo iam haec tenemus conprehensa non sensibus. 'ille' deinceps 'equus est, ille canis'. cetera series deinde sequitur maiora nectens, ut haec quae quasi expletam rerum conprehensionem amplectuntur: 'si homo est, animal est mortale rationis particeps'. Quo e genere nobis notitiae rerum inprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri nec disputari add. Pl. disputari ue A 2 B 2 aut disp. V 2 potest. quod si essent falsae notitiae ( e)nnoi/as enim notitias appellare tu videbare) — si igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae qualia visa a falsis discerni discerne B 1 A 1 non possent, quo tandem his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset quid repugnaret videremus? uidemus A 1 VB 1 Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam sed omnis omnem Wa. omnes qui A 1 B 1 omnis qui V 1 vitae usum omnesque artes una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur. quae potest enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit quod non animo conprehendit et tenet? Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut aut A 2 b et A 1 V duabus sed ex multis animi perceptionibus constat? quam si quas Wa. subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio: non enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum negabimus, negauimus A 1 V 1 B 1 sed cum alterum percepta et conprehensatenere videmus uidebimus Lb. alterum non item. cumque artium aliud eius modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat, aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut aut A 2 autem A 1 VB geometres geometris AV 1 B cernere ea potest quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is qui fidibus utitur explere numeros et conficere versus; quod idem in similibus quoque artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque agendo. quid enim est quod arte effici possit posset AV 1 B nisi is qui artem tractabit multa perceperit? Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et conprendi multa posse. in quibus quibus percipiendo et conprehendendo solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non conprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam 5artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam; ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata nacta AB necta V 1 sit aut quo modo. quaero etiam, ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil haberet conprehensi percepti cogniti constituti. nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet aestimat A 1 VB 1 aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi ni B 1 is rebus adsensus sit quae falsae esse non possint. Ipsa vero sapientia si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae? deinde dein B quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit dubitauit A 1 VB 1 30 cf. p. 25, 11 quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse o(rmh\n qua ad agendum impellimur et id adpetimus quod est visum) moveri non potest. illud autem quod movet prius oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si id quod visum erit discerni non poterit a falso. quo modo autem moveri animus ad adpetendum potest, si id quod videtur non percipitur adcommodatumne naturae sit an alienum? itemque, si quid officii sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget, ad nullam rem umquam inpelletur, numquam movebitur. quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum quod occurrit videri.