Sed AC. III dissim. cf. quint. inst. 9, 2, 44 fuerint illa vetera si voltis incognita: nihilne est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni ut putatur obtrectans nihil novi reperienti sed emendanti superiores inmutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere. cuius primo non admodum probata ratio (quamquam floruit cum acumine ingeni tum admirabili quodam lepore dicendi) proxime a Lacyde solo retenta est, post autem confecta confecta dett. Man. -ficta AVB a Carneade. qui est quartus ab Arcesila; audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. sed ipse Carneades diu tenuit, nam nonaginta vixit annos, et qui ilium audierant admodum floruerunt. e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, Hagnone Chr. hac nonne A 1 VB 1 hoc quam A 2 B 2 in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis; bene autem nosse Carneaden Stratoniceus Metrodorus putabatur. iam Clitomacho Philo vester operam multos annos dedit. Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit. Sed, quod nos facere nunc ingredinur, inegredimur A 1 V 1 B 1 aggr- V 2 ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem uerum A 1 VB disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam kata/lhmyin illi vocant; eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod aliquid F 2 -quod AVB conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius e)nargei/a| enargia Budaeus in Crat. senergea A 1 V 1 B 1 — ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam evid. cf. Quint. inst. 6, 2, 32 nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec ne dett. rom. Ven. hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet — sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant. censebant V 2 censerant A 1 V 1 B 1 censuerant A 2 B 2 Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur. Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant. Philo autem dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo, Catuli ex ' antiquo libro ' Man. et ut docuit Antiochus in id ipsum se induit quod timebat. cum enim ita negaret quicquam esse quod conprehendi posset (id enim volumus esse a)kata/lhmpton ), cf. p. 17, 8 si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum (iam enim hoc pro famtasi/a| verbum satis hesterno sermone trivimus) — visum igitur inpressum s. cf. p. 64, 21 ss. diog. L. 7, 50 effictumque effictumque dett. Ven. 2 -fec- A 1 V 1 B 1 ex eo unde esset esset A 2 V 2 esse A 1 V 1 B quale esse non posset ex eo unde non esset (id nos a Zenone AC. III 11–13 cf. Aug. c. Acad. 2,5,11 qui ( Zenon ) ait id verum ( immo visum) percipi posse quod ita esset animo impressum ex eo unde ... unde non esset definitum rectissime dicimus; qui enim potest quicquam conprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale quale vel falsum esse possit?) — hoc cum infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficitur nihil posse conprehendi. ita inprudens co quo minime volt revolvitur. Quare omnis oratio contra Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus reteneamus A 1 V 1 recten- B 1 eam definitionem quam Philo voluit evertere; quam nisi optinemus, percipi nihil posse concedimus. Ordiamur igitur a sensibus. quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius. nec vero hoc loco expectandum est dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam; non enim is sum qui quidquid videtur uideatur A 2 B tale dicam esse quale videatur; Epicurus hoc viderit et alia multa. meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes et omnia removentur quae obstant et inpediunt. itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo dum aspectus ipse fidem faciat sui iudicii. quod idem fit in vocibus in odore in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius. Adhibita vero exercitatione et arte, ut ut V 2 et AV 1 B oculi pictura teneantur aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus. quam multa multi VB 1 A 1 vident pictores in umbris et in eminentia quae nos non videmus; quam multa quae nos fugiunt in cantu exaudiunt in eo genere exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur quidem. nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam tamen. quid de tactu et eo quidem quem philosophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis, in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur cui adsentiantur Guy. -atur ( passive ) Mdv. —