<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><hi rend="italics">LUC.</hi> At ille 'Cum Alexandriae pro quaestore' inquit
'essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea
Alexandriae<note>essem <hi rend="italics">Rom.</hi> issem AVB</note> familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui
et Clitomachum multos annos et Philonem audierat,
homo sane in ista philoisophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis; cum quo et<note>et<hi rend="sup">2</hi> 
                     <hi rend="italics">om.</hi> A<hi rend="sup">1</hi>V</note> An-

<pb n="p.32"/>

tiochum saepe disputantem audiebam — sed utrumque leniter; et quidem isti libri duo Philonis, de quibus
heri dictum a Catulo est, tum erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant;
et homo natura lenissumus (nihil enim poterat fieri
illo mitius) stomachari tamen coepit. mirabar; nec
enim umquam ante videram. at ille Heracliti medriam inplorans quaerere ex eo viderenturne illa
Philonis aut ea num vel e<note><w>vel e</w> uelle AV<hi rend="sup">1</hi>B</note> Philone vel ex ullo
Academico audivisset aliquando. negabat, Philonis
tamen scriptum agnoscebat; nec id quidem dubitari<note>dubitare A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note>
poterat, nam aderant mei familiares docti homines<note>homines V<hi rend="sup">m</hi> omnes AV<hi rend="sup">1</hi>B</note>
P. et C. Selii et Tetrilius<note>tretilius V</note> Rogus, qui se illa audivisse
Romae de Philone et ab eo ipso duo illos libros
dicerent descripsisse.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>tum et illi<note>ille B<hi rend="sup">1</hi> illa A<hi rend="sup">2</hi>V<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> dixit Antiochus
quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta
Philoni et alia plura; nec se tenuit quin contra suum
doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur.
tum igitur et cum<note>cum et <hi rend="italics">Goer.</hi>
                  </note> Heraclitum studiose audirem contra
Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam
ex eo totam cognoscerem. itaque conplures dies adhibito Heraclito doctisque conpluribus et in is Antiochi fratre Aristo et praeterea Aristone et Dione,
quibus ille secundum fratrem plurumum tribuebat,
multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. sed ea pars quae contra Philonem erat
praetermittenda est; minus enim acer est adversarius
is qui ista quae sunt heri defensa negat Academicos
omnino dicere; etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenior. ad Arcesilan Carneademque veniamus.'</p><milestone unit="chapter" n="5"/><p/></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: 'Primum mihi videmini' (me autem nomine appellabat)
'cum veteres physicos nominatis facere idem quod

<pb n="p.33"/>

seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros
viros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum
ipsi similes esse videantur. repetunt i a<note>ii a <hi rend="italics">Dav.</hi> iam AVB iam a <hi rend="italics">dett. Lb.</hi>
                  </note> P. Valerio
qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos qui leges populares de provocationibus tulerint cum consules essent; tum ad hos notiores,
C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante
secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium
Q. Pompeium. illi quidem etiam P. Africanum referre
in eundem numerum solent; duo vero sapientissimos
et clarissimos fratres P. Crassum et P. Scaevolam
aiunt Tib.<note>aiunt tib; B -tib. A<hi rend="sup">2</hi> aiuntib; V<hi rend="sup">1</hi>aiuntque V<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">2</hi></del>
                  </note> Graccho<note>gracchum <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> -os A<hi rend="sup">2</hi>V<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> legum auctores fuisse, alterum
quidem ut videmus palam, alterum ut suspicantur
obscurius. addunt etiam C. Marium; et de hoc
quidem nihil mentiuntur. horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum
sequi dicunt.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>similiter<note>similiter <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi> 
                     <hi rend="italics">dett. Ven.</hi>
                     <hi rend="sup">2</hi> -de A<hi rend="sup">2</hi>VB</note> vos cum perturbare ut illi
rem publicam sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclen Anaxagoran Democritum Parmeniden Xenophanen,<note>X	enophanem <hi rend="italics">Vict.</hi> -phontem V<hi rend="sup">2</hi> xeno AV<hi rend="sup">1</hi>B</note> Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostram
inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum<note>ueterem A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> illorum, nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia. Et tamen isti
physici raro admodum, cum haerent aliquo loco,
exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem
ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia,
nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale
it posse reperire; maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Quod<note><hi rend="italics">cf. p. 64, 6–9</hi></note> si

<pb n="p.34"/>

illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis
studiis explicatum putamus? nonne cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent turn
exortus<note>exortus <hi rend="italics">dett. Rom.</hi> exorsus AVB</note> est <add>ut</add>
                  <note><hi rend="italics">add. dett. Ven.</hi><hi rend="sup">2</hi> (<hi rend="italics">post</hi> tum V<hi rend="sup">2</hi>)</note> in optuma re publica Tib.<note>tib. A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> tib; B<hi rend="sup">1</hi> tibi A<hi rend="sup">1</hi>V</note> Gracchus
qui otium perturbaret sic Arcesilas qui constitutam
philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret qui negavissent quicquam sciri aut percipi
posse. Quorum e numero tollendusest et Plato et
Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis
magis quam sententiis dissenserunt, — Socrates autem
de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is
quos volebat refellere; ita cum aliud diceret atque
sentiret, libenter uti solitus est<note>est <hi rend="italics">dett. Rom.</hi> esset AVB</note> ea dissimulatione
quam Graeci <foreign xml:lang="greek">ei)rwnei/an</foreign> vocant; quam ait etiam in
Africano fuisse Fannius,<note><add>p.</add> fannius B<hi rend="sup">2</hi>. <hi rend="italics">cf. de orat. 2, 270 Brut. 299</hi>
                  </note> idque propterea vitiosum in
illo non putandum quod idem fuerit in Socrate.</p><milestone unit="chapter" n="6"/><p/></div></div></body></text></TEI>