LUC. At ille 'Cum Alexandriae pro quaestore' inquit 'essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea Alexandriae essem Rom. issem AVB familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philoisophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis; cum quo et et 2 om. A 1 V An- tiochum saepe disputantem audiebam — sed utrumque leniter; et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, tum erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant; et homo natura lenissumus (nihil enim poterat fieri illo mitius) stomachari tamen coepit. mirabar; nec enim umquam ante videram. at ille Heracliti medriam inplorans quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e vel e uelle AV 1 B Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando. negabat, Philonis tamen scriptum agnoscebat; nec id quidem dubitari dubitare A 1 B 2 poterat, nam aderant mei familiares docti homines homines V m omnes AV 1 B P. et C. Selii et Tetrilius tretilius V Rogus, qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso duo illos libros dicerent descripsisse. tum et illi ille B 1 illa A 2 V 2 B 2 dixit Antiochus quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni et alia plura; nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur. tum igitur et cum cum et Goer. Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem. itaque conplures dies adhibito Heraclito doctisque conpluribus et in is Antiochi fratre Aristo et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurumum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. sed ea pars quae contra Philonem erat praetermittenda est; minus enim acer est adversarius is qui ista quae sunt heri defensa negat Academicos omnino dicere; etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenior. ad Arcesilan Carneademque veniamus.' Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: 'Primum mihi videmini' (me autem nomine appellabat) 'cum veteres physicos nominatis facere idem quod seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum ipsi similes esse videantur. repetunt i a ii a Dav. iam AVB iam a dett. Lb. P. Valerio qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos qui leges populares de provocationibus tulerint cum consules essent; tum ad hos notiores, C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium Q. Pompeium. illi quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent; duo vero sapientissimos et clarissimos fratres P. Crassum et P. Scaevolam aiunt Tib. aiunt tib; B -tib. A 2 aiuntib; V 1 aiuntque V 2 A 2 Graccho gracchum A 2 B 2 -os A 2 V 2 B 2 legum auctores fuisse, alterum quidem ut videmus palam, alterum ut suspicantur obscurius. addunt etiam C. Marium; et de hoc quidem nihil mentiuntur. horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum sequi dicunt. similiter similiter A 1 dett. Ven. 2 -de A 2 VB vos cum perturbare ut illi rem publicam sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclen Anaxagoran Democritum Parmeniden Xenophanen, X enophanem Vict. -phontem V 2 xeno AV 1 B Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostram inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum ueterem A 1 V 1 B 1 illorum, nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia. Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale it posse reperire; maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant. Quod cf. p. 64, 6–9 si illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis studiis explicatum putamus? nonne cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent turn exortus exortus dett. Rom. exorsus AVB est ut add. dett. Ven. 2 ( post tum V 2 ) in optuma re publica Tib. tib. A 2 B 2 tib; B 1 tibi A 1 V Gracchus qui otium perturbaret sic Arcesilas qui constitutam philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret qui negavissent quicquam sciri aut percipi posse. Quorum e numero tollendusest et Plato et Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt, — Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is quos volebat refellere; ita cum aliud diceret atque sentiret, libenter uti solitus est est dett. Rom. esset AVB ea dissimulatione quam Graeci ei)rwnei/an vocant; quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, p. fannius B 2 . cf. de orat. 2, 270 Brut. 299 idque propterea vitiosum in illo non putandum quod idem fuerit in Socrate.