et quaecumque res eum sic attinget ut sit sit V 2 sic AV 1 B visum illud probabile neque ulla re impeditum, movebitur. non enim est e saxo sculptus aut e robore e robore Crat. ex Non. ( cf. Odyss. 19, 163 ) ebore AVB dolatus, non ... saxo aut cultus erobore dolatus Non. p. 99 (dolatum) habet corpus habet animum, movetur mente movetur sensibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam. eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi existere falsum aliquod cuius modihocverum. Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dicunt longeque aliter se habere ac sensibus videantur. hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi percipo A 1 B 1 posse sensibus. ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur. quod est caput Epicuri? 'si ullum sensus visum falsum est, nihil potest potest om. A 1 V percipi.' quod vestrum? 'sunt falsa sensus visa.' quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa loquitur: 'nihil posse percipi'. 'Non concedo' inquit 'Epicuro'. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus,, tibi adsentior. Quamquam nihil mihi tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui erant erunt A 1 V 1 B 1 ea quae paulo ante dixi notissima. licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est, quod tamen dicimus esse quaedam probabilia. non videtur hoc satis esse vobis. ne sit; illa certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata sunt: 'nihil igitur cernis, cernes A 1 V 1 -nas B 1 nihil audis, nihil tibi est perspicuum'. Explicavi cf. p. 75, 25 ss. paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret; accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro quem ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum eum qui consul cum M'. m. VB 2 men vel man B 1 Manilio fuit. scripsit igitur his fere verbis (sunt enim mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo libro continetur) — sed scriptum est ita:—— Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines similitudines Ven. 2 diss. et sim. Pl. ut aliae probabiles videantur aliae contra. id autem non esse satis cur alia posse percipi dicas alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse. itaque ait vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset veri et certi notam. quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat. ait A 2 B A 1 id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsentiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam' aut 'non' respondere possit. possit NF 2 -set AB †nec ut† placeat eum nam cum Lbm. et cum Dav. sed cum Ha. hoc cum Pl. qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri tamen et agere aliquid, reliquit relinqui Dav. an relinquit? eius modi visa quibus ad actionem excitemur, item ea quae interrogati interroganti Ven. in utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu; neque tamen omnia eius modi visa adprobari approbat dett. Man. -bavit Ha. sed ea quae nulla re inpedirentur. Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. non enim cf. p. 42, 10 lucem eripimus sed ea quae vos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus. Sic igitur inducto et constituto probabili, inducto et constituto probabili Ald. -ta bis et -lia AN 2 B ( om. N 1 ) et.eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium. isdem enim hic sapiens de quo loquor oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum cadunt sentiet. sentient A 1 B 1 mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet quia n. i. tum caeruleum tum ravum videtur quodque nunc a sole conlucet Non. p. 164 (ravum) albescit etvibrat dissimileque estproximo ei ei et Lb. continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.