tum enim defenditur non id legem dicere quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit, cum scriptum ambiguum est, ut duae sententiae differentes accipi possint. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut quaeratur verbane plus an sententia valere debeant. Tum legi lex contraria adfertur. Ista ista OA2mf : ita codd. sunt tria genera quae controversiam in omni scripto facere possint possunt Ofe : ambiguum, discrepantia scripti et voluntatis, scripta contraria. iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem exsistere. Horum tractationes in aliis libris explicantur. nec solum perpetuae actiones sed etiam partes orationis isdem locis adiuvantur, partim propriis partim communibus; ut in principiis, quibus quibus secl. Friedrich ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis; itemque narrationes ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae moderatae codd. : moratae edd. vett. , ut cum dignitate. Quae quamquam in tota oratione esse debent, magis tamen sunt propria narrandi. quae autem sequitur consequitur Af narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuadendum loci maxime valeant dictum est in eis his codd. : is Af in quibus de omni ratione dicendi. Peroratio autem et et om. AO alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio. huic generi, in quo et misericordia et iracundia et iracundia sel. Friedrich et odium et invidia et ceterae animi adfectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis in in om. codd. libris, quos poteris mecum legere cum voles. Ad id autem quod te velle senseram, cumulate satis factum esse debet voluntati tuae. nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata erant sum complexus fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur; sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.