Tria sunt igitur igitur om. O : enim cedd. genera causarum: iudici deliberationis laudationis. Quarum fines ipsi declarant quibus utendum locis sit. Nam iudici finis est ius, ex quo etiam nomen. Iuris autem partes tum expositae, cum aequitatis. Deliber- andi finis utilitas, cuius eae partes quae modo expositae rerum expetendarum rerum expetendarum secl. Friedrich . Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum. sed definitae quaestiones a suis quaeque quaeque codd. : quoque Of locis quasi propriis instruuntur instruuntur A : instituuntur codd. Aliquid excidisse docet Kayser , ... quae quae om. Of in accu- sationem defensionemque partitae; in quibus exsistunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus: aut non esse factum aut, si sit factum, aliud eius facti nomen esse aut iure esse factum. Itaque aut infitialis aut coniecturalis prima appelletur, definitiva altera, tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, iuridicialis vocetur. harum causarum propria argumenta ex eis sumpta locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis explicata sunt. refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Graece sta/sis dicitur, appelletur Latine status; in quo primum insistit quasi ad repugnandum con- gressa defensio. Atque in deliberationibus etiam et lauda- tionibus idem exsistunt status. Nam et negantur saepe ea futura quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si si codd. : sed Friedrich aut omnino fieri non possint aut sine summa difficultate non possint; in qua argumentatione status coniecturalis exsistit; aut at codd. cum aliquid de utilitate honestate aequitate disseritur deque eis rebus quae his sunt contrariae incurrunt status aut iuris aut nominis; quod idem contingit in laudationibus. Nam aut negari potest id factum esse quod laudetur, aut non eo nomine adficiendum quo laudator adfecerit, aut omnino non esse laudabile quod non recte, non iure factum sit. Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Caesar contra Catonem meum. sed quae ex statu contentio efficitur, eam Graeci krino/menon vocant vocant codd. : appellant A : secl. Friedrich , mihi placet id, quoniam quidem ad te scribo, QVA DE RE AGITVR vocari vocari codd. : vocare Friedrich . Quibus autem hoc qua de re agitur continetur, ea continentia vocentur, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit. Sed quoniam lege firmius in controversiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera ut legem adiutricem et testem adhibeamus. In qua re alii quasi status exsistunt novi, sed appellentur legitimae disceptationes.