<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p><reg>in</reg> omnibus 
igitur eis iudiciis, in quibus EX FIDE BONA est additum, ubi
<del>vero<note>vero om. <hi rend="italics">Odcf</hi>
                     </note>
                  </del> etiam VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET in
primisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est QVOD EIVS
AEQVIVS MELIVS, parati eis esse debent. Illi dolum malum,
illi fidem bonam, illi aequum bonum, illi quid socium socio,
quid eum qui negotia aliena curasset ei' cuius ea negotia
fuissent, quid eum qui mandasset, eumve cui mandatum

<pb n="p.4019"/>

esset, alterum alteri praestare oporteret, quid virum uxori,
quid uxorem viro tradiderunt. Licebit igitur diligenter
argumentorum cognitis locis non modo oratoribus et philosophis, sed iuris etiam peritis copiose de consultationibus
suis disputare. <milestone n="18" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p><reg>coniunctus</reg> huic causarum loco ille locus 
est qui efficitur ex causis. Vt enim causa quid sit effectum
indicat, sic quod effectum est quae fuerit causa demonstrat.
Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam
philosophis, sed eis qui ornate et copiose loqui possunt,
mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque 
re sit futurum. Causarum enim cognitio cognitionem even-
torum facit.</p><p/></div><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p>Reliquus est comparationis locus, cuius genus et ex-
emplum supra positum est ut ceterorum; nunc explicanda
tractatio est. Comparantur igitur ea quae aut maiora aut 
minora aut paria dicuntur; in quibus spectantur haec:
numerus species vis, quaedam etiam ad res aliquas adfectio.
</p></div><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p><reg>numero</reg> sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus
bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora
bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus 
plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant.
Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter
se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque
insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis,
iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, proclivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara
vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti-
bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non
naturalibus, artificiosa non artificiosis. </p></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p><reg>vis</reg> autem in comparatione sic cemitur: efficiens causa gravior quam non
efficiens; quae se ipsis<note>ipsis <hi rend="italics">Oef</hi>: ipsa <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> contenta sunt meliora quam quae egent

<pb n="p.4020"/>

aliis; quae in nostra quam quae in aliorum potestate sunt;
stabilia incertis; quae eripi non possunt eis quae possunt.
Adfectio autem ad res aliquas est huius modi: principum
commoda maiora quam reliquorum; itemque quae iucundi-
ora, quae pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata.
Atque ut haec in comparatione meliora, sic deteriora quae
eis sunt contraria. </p></div></div></body></text></TEI>