<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis<note>partis <hi rend="italics">vulg.</hi>: artis <hi rend="italics">Aa2</hi>
                  </note>, 
unam inveniendi alteram iudicandi, utriusque princeps, ut
mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Stoici autem in
altera elaboraverunt; iudicandi enim vias diligenter persecuti sunt ea scientia quam <foreign xml:lang="greek">dialektikh\n</foreign> appellant, inveniendi
artem quae <foreign xml:lang="greek">topikh\</foreign> dicitur, quae et<note>quaeque et <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> ad usum potior erat et 
ordine naturae certe prior, totam reliquerunt. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>nos</reg> autem,
quoniam in utraque summa utilitas est et utramque, si
erit otium, persequi cogitainus, ab ea quae prior est
ordiemur. Vt igitur earum rerum quae absconditae sunt
demonstrate et notato loco facilis inventio est, sic, cum 
pervestigare argumentum aliquod volumus, locos nosse
debemus; sic enim appellatae ab Aristotele sunt eae quasi

<pb n="p.4004"/>

sedes, e quibus argumenta promuntur. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> licet definire 
locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem,
quae rei dubiae faciat fidem. Sed ex his locis in quibus
argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso de quo agitur
haerent, alii adsumuntur extrinsecus. In ipso tum ex toto,
tum ex partibus eius, tum ex nota, tum ex eis rebus quae
quodam modo adfectae sunt ad id de quo quaeritur.
Extrinsecus autem ea ducuntur quae absunt longeque
disiuncta sunt. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ad id totum de quo disseritur tum
definitio adhibetur, quae<note>quae <hi rend="italics">O</hi>: qua <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> quasi involutum evolvit<note>evolvit <hi rend="italics">O</hi>: evolvitur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> id de
quo quaeritur; eius argumenti talis est formula: Ius civile
est aequitas constituta eis qui eiusdem civitatis sunt ad
res suas obtinendas; eius autem aequitatis utilis cognitio
est; utilis ergo est iuris civilis scientia;—</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>tum</reg> partium 
enumeratio, quae tractatur hoc modo: Si neque censu nec
vindicta nec testamento liber factus est, non est liber;
neque ulla est earum rerum; non est igitur liber;—tum
notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc
modo: Cum lex assiduo vindicem assiduum esse iubeat,
locupletem iubet locupleti; is est enim<note>enim
<hi rend="italics">O</hi>: <hi rend="italics">om. codd.</hi>
                  </note> assiduus, ut ait
L. Aelius<note>laelius <hi rend="italics">AadVL</hi>
                  </note>, appellatus ab<note>ab asse <hi rend="italics">vulg., cf. Gell.</hi>
xvi. 10. 16</note> aere dando. <milestone n="3" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>