<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> disserendi genus attingit omnino vestras quoque in
respondendo disputationes, sed philosophorum magis, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis 
communis conclusio quae a dialecticis tertius modus, a rhe-

<pb n="p.4016"/>

toribus <foreign xml:lang="greek">e)nqu/mhma</foreign> dicitur. Reliqui dialecticorum modi plures
sunt, qui ex disiunctionibus constant: Aut hoc aut illud;
hoc autem; non igitur illud. Itemque: Aut hoc aut illud;
non autem hoc; illud igitur. Quae conclusiones idcirco
ratae sunt quod in disiunctione plus uno verum esse non
potest. </p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p><reg>atque</reg> ex eis conclusionibus quas supra scripsi prior
quartus posterior quintus a dialecticis modus appellatur.
Deinde addunt coniunctionum negantiam sic: Non et hoc
et illud; hoc autem; non igitur illud. Hic modus est
sextus. Septimus autem: Non et hoc et illud; non autem
hoc; illud igitur. Ex eis modis conclusiones innumerabiles
nascuntur, in quo est tota fere <foreign xml:lang="greek">dialektikh/.</foreign> Sed ne hae
quidem quas exposui ad hanc institutionem necessariae.</p><p/></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p><reg>proximus</reg> est locus rerum efficientium, quae causae
appellantur; deinde rerum effectarum ab efficientibus
causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo
ante posui equidem<note>equidem <hi rend="italics">Of<foreign xml:lang="greek">b</foreign>
                     </hi>: et quidem <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> ex iure civili; sed haec patent latius.
<milestone n="15" unit="chapter"/>
                  <reg>causarum</reg> 
                  <del>enim<note>enim <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>:
igitur <hi rend="italics">Of<foreign xml:lang="greek">b</foreign>
                        </hi>: <hi rend="italics">secl. Orelli</hi>
                     </note>
                  </del> genera duo sunt; unum, quod vi sua id 
quod sub eam vim subiectum est certe efficit, ut Ignis
accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet<note>non habet <hi rend="italics">c</hi>: non quod <hi rend="italics">O</hi>: habeat <hi rend="italics">O</hi>:
habet <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> sed<note>sed <hi rend="italics">Of</hi>: et <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>
sine.quo effici non possit, ut si quis aes statue causam
velit dicere, quod sine eo non possit effici. </p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p><reg>huius</reg> generis
causarum, sine quo non efficitur, alia sunt quieta, nihil
agentia, stolida quodam modo, ut locus tempus materia
ferramenta et cetera<note>et cetera <hi rend="italics">Of<foreign xml:lang="greek">b</foreign>c</hi>: cetera
<hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> generis eiusdem; alia autem praecur-
sionem quandam adhibent ad efficiendum et quaedam
adferunt per se adiuvantia, etsi non necessaria, ut: Amori
congressio causam attulerat<note>attulerat <hi rend="italics">codd. deft. Boeth.</hi>: attulerit <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, amor flagitio. Ex hoc genere
causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur.
Atque ut earum causarum sine quibus effici non potest

<pb n="p.4017"/>

genera divisi, sic etiam efficientium dividi possunt. Sunt
enim aliae causae quae plane efficiant nulla re adiuvante,
aliae quae adiuvari velint, ut: Sapientia efficit sapientis
sola per se; beatos efficiat necne sola per sese quaestio est.
</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re cum in disputationem incident causa efficiens aliquid 
necessario, sine dubitatione licebit quod efficitur ab ea
caiisa concludere. <milestone n="16" unit="chapter"/>
                  <reg>cum</reg> autem erit talis causa, ut in ea
non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus causarum quod habet
vim efficiendi necessariam errorem adferre non fere solet;
hoc autem sine quo non efficitur saepe conturbat. Non
enim, si sine parentibus filii esse non possunt, propterea in
parentibus causa fuit gignendi necessaria. </p></div></div></body></text></TEI>