<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p><reg>ac</reg> loci quidem ipsius
forma talis est. Admonet autem hic locus, ut quaeratur
quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit.
'Nihil hoc ad ius; ad Ciceronem,' inquiebat Gallus noster,
si quis ad eum quid tale rettulerat, ut de facto quaereretur.
Tu tamen patiere nullum a me artis institutae locum prae-
teriri; ne, si nihil nisi quod ad te pertineat scribendum
putabis, nimium te amare videare. Est igitur magna ex
parte locus hic oratorius non modo non iuris consultorum,
sed ne philosophorum quidem. </p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p><reg>ante</reg> rem enim quaeruntur
quae talia sunt: apparatus conloquia locus constitutum
convivium; cum re autem: pedum crepitus, <del>strepitus
hominum<note>strepitus hominum <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>: <hi rend="italics">'neque enim Boethius
noverat'</hi>
                     </note>,</del> corporum umbrae et si quid eius modi; at post
rem: pallor rubor titubatio, si qua alia signa conturbationis
et conscientiae, praeterea restinctus ignis, gladius cruentus
ceteraque<note>ceteraque <hi rend="italics">A2Of</hi>: et cetera <hi rend="italics">db2<foreign xml:lang="greek">b</foreign>
                     </hi>: cetera <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> quae suspicionem facti possunt movere.</p><p/></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p><reg>deinceps</reg> est locus dialecticorum proprius ex consequen-
tibus et antecedentibus et repugnantibus<note>adiuncta <hi rend="italics">maluit Manutius</hi>
                  </note>. Nam coniuncta,
de quibus paulo ante dictum est, non semper eveniunt;
consequentia autem semper. Ea enim dico consequentia
quae rem necessario consequuntur; itemque et antecedentia
et repugnantia. Quidquid enim sequitur quamque rem, id
cohaeret cum re necessario; et quidquid repugnat, id eius
modi est ut cohaerere numquam possit. <milestone n="13" unit="chapter"/>
                  <reg>cum</reg> tripertito 
igitur distribuatur locus hic, in consecutionem antecessionem repugnantiam, reperiendi argumenti locus simplex est,
tractandi triplex. Nam quid interest, cum hoc sumpseris,
pecuniam numeratam mulieri deberi cui sit argentum omne
legatum, utrum hoc modo concludas argumentum: Si

<pb n="p.4015"/>

pecunia signata argentum est, legata est mulieri. Est
autem pecunia signata argentum. Legata igitur est; an
illo modo: Si numerata pecunia non est legata, non est
numerata pecunia argentum. Est autem numerata pecunia
argentum; legata igitur est; an illo modo: Non et legatum 
argentum est et non est legata numerata pecunia. Legatum
autem argentum est; legata igitur numerata pecunia est?
</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p><reg>appellant</reg> autem dialectici eam conclusionem argumenti,
in qua, cum primum adsumpseris, consequitur id quod
adnexum est primum conclusionis modum; cum id quod 
adnexum est negaris, ut id quoque cui fuerit adnexum
negandum sit, secundus is appellatur concludendi modus;
cum autem aliqua coniuncta negaris et ex eis unum aut
plura sumpseris, ut quod relinquitur tollendum sit, is
tertius appellatur conclusionis modus. </p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p><reg>ex</reg> hoc illa rhetorum 
ex contrariis conclusa, quae ipsi <foreign xml:lang="greek">e)nqumh/mata</foreign> appellant; non
quod omnis<note>non quod omnis <hi rend="italics">O</hi>: non quia omnis <hi rend="italics">b2</hi>: non quod non omnis
<hi rend="italics"><foreign xml:lang="greek">b</foreign>V2</hi>: non quin omnis <hi rend="italics">b marg.</hi>: non qui nominis <hi rend="italics">A1ab1cL</hi>
                  </note> sententia proprio nomine <foreign xml:lang="greek">e)nqu/mhma</foreign> non dicatur<note>||| dicatur <hi rend="italics">A</hi>: dicatur <hi rend="italics">abcLV1<foreign xml:lang="greek">b</foreign>
                     </hi>: non dicatur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>,
sed, ut Homerus propter excellentiam commune poetarum
nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum omnis sententia
<foreign xml:lang="greek">e)nqu/mhma</foreign> dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis conficitur acutissima, sola proprie nomen commune possedit.
Eius generis haec sunt:
<quote rend="blockquote"><l>hoc metuere, alterum in metu non ponere!</l><l>eam quam nihil accusas damnas, bene quam meritam</l><l>esse autumas</l><l>male merere? id quod scis prodest nihil; id quod nescis</l><l>obest?</l></quote>
               </p><p><milestone n="14" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>