similitudo sequitur, quae late patet, sed oratoribus et philosophis magis quam vobis. Etsi enim omnes loci sunt omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen aliis disputationibus abundantius occurrunt aliis angustius. Itaque genera tibi nota sint; ubi autem eis utare, quae- stiones ipsae te admonebunt. sunt enim similitudines quae ex pluribus conlationibus perveniunt quo volunt hoc modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procura- tor. Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur inductio, quae Graece e)pagwgh\ nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus Socrates. alterum similitudinis genus conlatione sumitur, cum una res uni, par pari com- paratur hoc modo: Quem ad modum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis quia... urbis secl. Friedrich. Loco medetur Madvig Adv. Crit. ii. 192 , finibus regendis adigere arbitrum non possis, sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluviae arcendae adigere arbitrum non possis. ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituisset, ut si filius natus esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam venisset, hereditatem obtinuissent qui... obtinuissent secl. Friedrich : heredem ... obtineret Manutius : qui cum ... instituti essent Madvig . Quae com- memoratio exemplorum valuit, eaque vos in respondendo uti multum soletis. ficta enim exempla similitudinis habent vim; sed ea oratoria magis sunt quam vestra; quamnquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedisse id quod mancipio dari non potest. Num idcirco id eius factum est qui accepit? aut num is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit ? In hoc genere oratoribus et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis exciten- tur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendae rei gratia dicatur aut minuendae, quae u(perbolh\ dicitur, multa alia mirabilia. Sed latior est campus illorum. Eisdem tamen ex locis, ut ante dixi, et in in om. codd. maximis et minimis in in minimis Of : in om. V quaestionibus argumenta ducuntur.