<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p><reg>multa</reg> igitur in disputando 
notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium
quid sit—non dico quae sint postlimini; nam id caderet
in divisionem, quae talis est: Postliminio redeunt haec:
homo navis mulus clitellarius equus equa quae frenos
recipere solet—; sed cum ipsius postlimini vis quaeritur
et verbum ipsum notatur; in quo Servius noster, ut opinor,
nihil putat esse notandum nisi post, et liminium illud
productionem esse verbi vult, ut in finitimo legitimo aedi-
timo non plus inesse timum quam in meditullio tullium;
Scaevola autem </p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>P. F. iunctum putat esse verbum, ut sit in 
eo et post et limen; ut, quae a nobis alienata, cum ad
hostem pervenerint, ex suo tamquam limine exierint, hinc

<pb n="p.4011"/>

ea<note>hinc ea <hi rend="italics">Of</hi>: et ea <hi rend="italics">abdeL</hi>: ||| ea <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> cum redierint post ad idem limen, postliminio redisse
videantur. Quo genere etiam Mancini causa defendi
potest, postliminio redisse; deditum non esse, quoniam
non sit receptus; nam neque deditionem neque donationem
sine acceptione intellegi posse.</p><p><milestone n="9" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p>Sequitur is locus, qui constat ex eis rebus quae quodam
modo adfectae sunt ad id de quo ambigitur; quem modo
dixi in plures partes distributum. Cuius est primus locus
ex coniugatione<note>coniunctione <hi rend="italics">AabcL<foreign xml:lang="greek">b</foreign>
                     </hi>
                  </note>, quam <del>Graeci<note>Graeci <hi rend="italics">om. codd. plur.</hi>: <hi rend="italics">secl. Orelli</hi>
                     </note>
                  </del> 
                  <foreign xml:lang="greek">suzugi/an</foreign> vocant, finitimus
notationi, de qua modo dictum est; ut, si aquam pluviam 
eam modo intellegeremus quam imbri conlectam videremus,
veniret Mucius, qui, quia coniugata<note>coniugata <hi rend="italics">Of</hi>: iugata <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> verba essent pluvia et
pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri quae
pluendo crevisset. </p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p><reg>cum</reg> autem a genere ducetur argu-
mentum, non erit necesse id usque a capite arcessere. 
Saepe etiam citra licet, dum modo supra sit quod sumitur,
quam id ad quod sumitur; ut aqua pluvia ultimo genere
ea est quae de caelo veniens crescit imbri, sed propiore, in
quo quasi ius arcendi continetur, <del>genus est aqua pluvia<note>genus... pluvia <hi rend="italics">secl.
Friedrich</hi>
                     </note>
                  </del>
nocens: eius generis formae loci vitio et manu nocens, 
quarum altera iubetur ab arbitro coerceri altera non iube-
tur. </p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p><reg>commode</reg> etiam tractatur haec argumentatio quae ex
genere sumitur, cum ex toto partis persequare hoc modo:
Si dolus malus est, cum aliud agitur aliud simulatur,
enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum 
aliquem id quod arguas dolo malo factum includere; quod
genus argumenti in primis firmum videri solet.</p><p><milestone n="10" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>