multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit—non dico quae sint postlimini; nam id caderet in divisionem, quae talis est: Postliminio redeunt haec: homo navis mulus clitellarius equus equa quae frenos recipere solet—; sed cum ipsius postlimini vis quaeritur et verbum ipsum notatur; in quo Servius noster, ut opinor, nihil putat esse notandum nisi post, et liminium illud productionem esse verbi vult, ut in finitimo legitimo aedi- timo non plus inesse timum quam in meditullio tullium; Scaevola autem P. F. iunctum putat esse verbum, ut sit in eo et post et limen; ut, quae a nobis alienata, cum ad hostem pervenerint, ex suo tamquam limine exierint, hinc ea hinc ea Of : et ea abdeL : ||| ea A cum redierint post ad idem limen, postliminio redisse videantur. Quo genere etiam Mancini causa defendi potest, postliminio redisse; deditum non esse, quoniam non sit receptus; nam neque deditionem neque donationem sine acceptione intellegi posse. Sequitur is locus, qui constat ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo ambigitur; quem modo dixi in plures partes distributum. Cuius est primus locus ex coniugatione coniunctione AabcL b , quam Graeci Graeci om. codd. plur. : secl. Orelli suzugi/an vocant, finitimus notationi, de qua modo dictum est; ut, si aquam pluviam eam modo intellegeremus quam imbri conlectam videremus, veniret Mucius, qui, quia coniugata coniugata Of : iugata codd. verba essent pluvia et pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri quae pluendo crevisset. cum autem a genere ducetur argu- mentum, non erit necesse id usque a capite arcessere. Saepe etiam citra licet, dum modo supra sit quod sumitur, quam id ad quod sumitur; ut aqua pluvia ultimo genere ea est quae de caelo veniens crescit imbri, sed propiore, in quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia genus... pluvia secl. Friedrich nocens: eius generis formae loci vitio et manu nocens, quarum altera iubetur ab arbitro coerceri altera non iube- tur. commode etiam tractatur haec argumentatio quae ex genere sumitur, cum ex toto partis persequare hoc modo: Si dolus malus est, cum aliud agitur aliud simulatur, enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum includere; quod genus argumenti in primis firmum videri solet.