<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p><reg>genus</reg>
et formam definiunt hoc modo: Genus est notio ad pluris
differentias pertinens; forma est notio cuius differentia ad 
caput generis et quasi fontem referri potest. Notionem
appello quod Graeci tum <foreign xml:lang="greek">e)/nnoian</foreign> tum <foreign xml:lang="greek">pro/lhyin.</foreign> Ea est
insita et animo<note>animo <hi rend="italics">Hammer</hi>: ante <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">om. non nulli</hi>
                  </note> praecepta<note>praecepta <hi rend="italics">f</hi>: per-
cepta <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> cuiusque cognitio enodationis
indigens. Formae sunt <del>igitur<note>igitur <hi rend="italics">secl. Orelli</hi>: <hi rend="italics">om. f</hi>
                     </note>
                  </del> eae in quas genus sine
ullius praetermissione dividitur; ut si quis ius in legem 
morem aequitatem dividat. Formas qui putat idem esse
quod partis, confundit artem et similitudine quadam con-
turbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit.
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p><reg>saepe</reg> etiam definiunt et oratores et poetae per translationem<note>per translationem
<hi rend="italics">Oef</hi>: tralatione <hi rend="italics">A2abcL</hi>
                  </note>
verbi ex similitudine cum aliqua suavitate. Sed ego a 
vestris exemplis nisi necessario non recedam. Solebat
igitur Aquilius conlega et familiaris meus, cum de litoribus
ageretur, quae omnia publica esse vultis, quaerentibus eis
quos ad<note>ad quos <hi rend="italics">Of</hi>
                  </note> id pertinebat, quid esset litus, ita definire, qua
fluctus eluderet; hoc est, quasi qui adulescentiam florem 
aetatis, senectutem occasum vitae velit definire; translatione
enim utens discedebat a verbis propriis rerum ac suis.
<milestone n="8" unit="chapter"/>
                  <reg>quod</reg> ad definitiones attinet, hactenus; reliqua videamus.</p><p/></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p><reg>partitione</reg> tum sic utendum est, nullam ut partem re-
linquas; ut, si partiri velis tutelas, inscienter facias, si 
ullam praetermittas. At si stipulationum aut iudiciorum

<pb n="p.4010"/>

formulas partiare, non est vitiosum in re infinita praeter-
mittere aliquid. Quod idem in divisione vitiosum est.
Formarum enim certus est numerus quae cuique generi
subiciantur; partium distributio saepe est infinitior, tam-
quam rivorum a fonte diductio. </p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> in oratoriis artibus 
quaestionis genere proposito, quot eius formae sint, subiungitur absolute. At cum de ornamentis verborum sententiarumve praecipitur, quae vocant <foreign xml:lang="greek">sxh/mata,</foreign> non fit idem.
Res est enim infinitior; ut ex hoc quoque intellegatur quid
velimus inter partitionem et divisionem interesse. Quam-
quam enim vocabula prope idem valere videbantur<note>videbantur <hi rend="italics">Orelli</hi>: videantur <hi rend="italics">codd.</hi>: videntur <hi rend="italics">Boethius</hi>
                  </note>, tamen
quia res differebant, nomina rerum distare voluerunt.</p><p/></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>Multa etiam ex notatione sumuntur.. Ea est autem, 
cum ex vi nominis argumentum elicitur; quam Graeci
<foreign xml:lang="greek">e)tumologi/an</foreign> appellant, id est verbum ex verbo veriloquium;
nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus
hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae.
Itaque hoc quidem Aristoteles <foreign xml:lang="greek">su/mbolon</foreign> appellat, quod
Latine est nota. Sed cum intellegitur quid significetur,
minus laborandum est de nomine. </p></div></div></body></text></TEI>