<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p><reg>quando</reg> ergo
unus quisque eorum locorum quos exposui sua quaedam
habet membra, ea quam subtilissime persequamur, et pri-
mum de ipsa definitione dicatur. Definitio est oratio, quae
id quod definitur explicat quid sit. Definitionum autem
duo genera prima: unum earum rerum quae sunt, alterum
earum quae intelleguntur. </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p><reg>esse</reg> ea dico quae cerni
tangique<note>tangive <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> possunt, ut fundum aedes, parietem stillicidium, 
mancipium pecudem, supellectilem penus et cetera; quo
ex genere quaedam interdum vobis definienda sunt. Non
esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt,
cerni tamen animo atque intellegi possunt, ut si usus
capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, 
quarum<note>quarum <hi rend="italics">codd.</hi>: qualium <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> rerum nullum subest <del>quasi<note>quasi <hi rend="italics">del. Proust</hi>
                     </note>
                  </del> corpus, est tamen
quaedam conformatio insignita et impressa intellegentia<note>intel-
ligentiac <hi rend="italics">O</hi>: in intellegentia <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>,
quam notionem voco. Ea saepe in argumentando defini-
tione explicanda est. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p><reg>atque</reg> etiam definitiones aliae sunt
partitionum aliae divisionum; partitionum, cum res ea 

<pb n="p.4008"/>

quae proposita est quasi in membra discerpitur, ut si quis
ius civile dicat id esse quod in legibus, senatus consultis,
rebus iudicatis, iuris peritorum auctoritate, edictis magistra-
tuum, more, aequitate consistat. Divisionum autem definitio
formas omnis complectitur quae sub eo genere sunt quod
definitur hoc modo: Abalienatio est eius rei quae mancipi
est aut traditio alteri nexu<note>nexo <hi rend="italics">Aa1</hi>
                  </note> aut in iure cessio inter quos ea
iure civili fieri possunt. <milestone n="6" unit="chapter"/>
                  <reg>sunt</reg> etiam alia genera definitionum, 
sed ad huius libri institutum illa nihil pertinent; tantum
est dicendum qui sit definitionis modus. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p><reg>sic</reg> igitur veteres 
praecipiunt: cum sumpseris ea quae sint ei rei quam
definire velis cum aliis communia, usque eo persequi, dum
proprium efficiatur, quod nullam in aliam rem transferri
possit. Vt haec: Hereditas est pecunia. Commune adhuc;
multa enim genera pecuniae. Adde quod sequitur: quae
morte alicuius ad quempiam pervenit. Nondum est definitio; multis enim modis sine hereditate teneri pecuniae
mortuorum possunt. Vnum adde verbum: iure; iam a
communitate res diiuncta videbitur, ut sit explicata definitio
sic: Hereditas est pecunia quae morte alicuius ad quem-
piam pervenit iure. Nondum est satis; adde: nec ea aut
legata testamento aut possessione retenta; confectum est.
Itemque <del>ut illud<note>ut illud <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>
                     </note>
                  </del>: Gentiles sunt inter se qui eodem
nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi
sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo
servitutem servivit. Abest etiam nunc. Qui capite non
sunt deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim video
Scaevolam pontificem ad hanc definitionem addidisse.
Atque haec ratio valet in utroque genere definitionum, sive
id quod est, sive id quod intellegitur definiendum est.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p><reg>partitionum</reg><del>autem<note>autem <hi rend="italics">secl. Lambinus</hi>
                     </note>
                  </del> et divisionum genus quale esset 
ostendimus, sed quid inter se differant planius dicendum
est. In partitione quasi membra sunt, ut corporis caput

<pb n="p.4009"/>

umeri manus latera crura pedes et cetera; <milestone n="7" unit="chapter"/>
                  <reg>in</reg> divisione
formae, quas Graeci <foreign xml:lang="greek">ei)/dh</foreign> vocant, nostri, si qui haec forte
tractant, species appellant, non pessime id quidem sed
inutiliter ad mutandos casus in dicendo. Nolim enim, ne
si Latine quidem dici possit, specierum et speciebus dicere; 
et saepe his casibus utendum est; at formis et formarum
velim. Cum autem utroque verbo idem significetur, com-
moditatem in dicendo non arbitror neglegendam. </p></div></div></body></text></TEI>