<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p><reg>si</reg> paterfamilias uxori ancillarum usum fructum legavit a filio
neque a secundo herede legavit, mortuo filio mulier usum
fructum non amittet. Quod enim semel testamento alicui
datum est, id ab eo invito cui datum est auferri non
potest. Repugnat<note>repugnat <hi rend="italics">O</hi>: pugnat <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> enim recte accipere et invitum reddere.
Ab efficientibus rebus hoc modo: </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p><reg>omnibus</reg> est ius parietem 
directum ad parietem communem adiungere vel solidum
vel fornicatum. Sed qui in pariete communi demoliendo
damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod
fornix viti fecerit. Non enim eius vitio qui demolitus
est damnum factum est, sed eius operis vitio quod ita
aedificatum est, ut suspendi non posset<note>possit <hi rend="italics">Abf</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p><reg>ab</reg> effectis rebus 
hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit, omnia
quae mulieris fuerunt viri fiunt dotis nomine. Ex comparatione autem omnia valent quae sunt huius modi:
Quod in re maiore valet valeat in <del>re</del> minore<note>re minore
<hi rend="italics">OLV</hi>
                  </note>, ut si in
urbe fines non reguntur<note>reguntur <hi rend="italics">O</hi>: regantur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, nec aqua in urbe arceatur. Item
contra: Quod in minore valet, valeat in maiore. Licet
idem exemplum convertere. Item: Quod in re pari valet,
valeat in hac quae par<note>quae par <hi rend="italics">codd.</hi>:
qui par <hi rend="italics">B</hi>: quoi par <hi rend="italics">Buecheler</hi>
                  </note> est; ut: Quoniam usus auctoritas
fundi biennium est, sit etiam aedium. At in lege aedes
non appellantur et sunt ceterarum<note>(at in lege aedes non appel-
lantur) et ceterarum <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> rerum omnium quarum
annuus est usus. Valeat aequitas, quae paribus in causis
paria iura desiderat. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p><reg>quae</reg> autem adsumuntur extrinsecus, 

<pb n="p.4007"/>

ea maxime ex auctoritate ducuntur. Itaque Graeci talis
argumentationes <foreign xml:lang="greek">a)te/xnous</foreign> vocant, id est artis expertis, ut si
ita respondeas: Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit, quod<note>quod <hi rend="italics">vulg.</hi>: quantum <hi rend="italics">OB ex Boethio</hi>: quo <hi rend="italics">d</hi>: quoad <hi rend="italics">Valla</hi>
                  </note> parietis communis tegendi causa
tectum proiceretur, ex quo tecto in eius<note>tecto in eius <hi rend="italics">Boethius</hi>: in tectum eius <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> aedis qui protexisset aqua deflueret, id tibi ius videri.</p><p/></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p><reg>his</reg> igitur locis qui sunt expositi ad omne argumentum
reperiendum<note>reperiendum
<hi rend="italics">om. codd. O</hi>
                  </note> tamquam elementis quibusdam significatio
et demonstratio <del>ad reperiendum<note>ad reperiendum <hi rend="italics">om. O</hi>
                     </note>
                  </del> datur. Vtrum igitur
hactenus satis est? Tibi quidem tam acuto et tam occupato puto. <milestone n="5" unit="chapter"/>
                  <reg>sed</reg> quoniam avidum hominem ad has discendi
epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid
quam te hinc patiar non satiatum discedere. </p></div></div></body></text></TEI>