si paterfamilias uxori ancillarum usum fructum legavit a filio neque a secundo herede legavit, mortuo filio mulier usum fructum non amittet. Quod enim semel testamento alicui datum est, id ab eo invito cui datum est auferri non potest. Repugnat repugnat O : pugnat codd. enim recte accipere et invitum reddere. Ab efficientibus rebus hoc modo: omnibus est ius parietem directum ad parietem communem adiungere vel solidum vel fornicatum. Sed qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix viti fecerit. Non enim eius vitio qui demolitus est damnum factum est, sed eius operis vitio quod ita aedificatum est, ut suspendi non posset possit Abf . ab effectis rebus hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt viri fiunt dotis nomine. Ex comparatione autem omnia valent quae sunt huius modi: Quod in re maiore valet valeat in re minore re minore OLV , ut si in urbe fines non reguntur reguntur O : regantur codd. , nec aqua in urbe arceatur. Item contra: Quod in minore valet, valeat in maiore. Licet idem exemplum convertere. Item: Quod in re pari valet, valeat in hac quae par quae par codd. : qui par B : quoi par Buecheler est; ut: Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium. At in lege aedes non appellantur et sunt ceterarum (at in lege aedes non appel- lantur) et ceterarum Madvig rerum omnium quarum annuus est usus. Valeat aequitas, quae paribus in causis paria iura desiderat. quae autem adsumuntur extrinsecus, ea maxime ex auctoritate ducuntur. Itaque Graeci talis argumentationes a)te/xnous vocant, id est artis expertis, ut si ita respondeas: Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit, quod quod vulg. : quantum OB ex Boethio : quo d : quoad Valla parietis communis tegendi causa tectum proiceretur, ex quo tecto in eius tecto in eius Boethius : in tectum eius codd. aedis qui protexisset aqua deflueret, id tibi ius videri. his igitur locis qui sunt expositi ad omne argumentum reperiendum reperiendum om. codd. O tamquam elementis quibusdam significatio et demonstratio ad reperiendum ad reperiendum om. O datur. Vtrum igitur hactenus satis est? Tibi quidem tam acuto et tam occupato puto. sed quoniam avidum hominem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid quam te hinc patiar non satiatum discedere.