<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p><reg>non</reg>,
si uxori vir legavit argentum omne quod suum esset, 
idcirco quae in nominibus fuerunt legata sunt. Multum
enim differt in arcane positum sit argentum an in tabulis
<del>debeatur<note>debeatur <hi rend="italics">secl. Hotoman</hi>
                     </note>
                  </del>. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p><reg>ex</reg> contrario autem sic: Non debet ea mulier
cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis vinariis
et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere. Vsus 
enim, non abusus, legatus est. <del>Ea sunt inter se contraria<note>Ea... contraria
<hi rend="italics">secl. Hammer</hi>
                     </note>.</del> 
                  <milestone n="4" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p><reg>ab</reg> adiunctis: Si ea mulier testamentum fecit
quae se capite numquam deminuit, non videtur ex edicto
praetoris secundum eas tabulas possessio dari. Adiungitur<note>adiungeretur <hi rend="italics">A</hi>: adiungetur <hi rend="italics">Bm</hi>
                  </note>
enim, ut secundum servorum, secundum exsulum, secundum 
puerorum tabulas possessio videatur ex edicto dari. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p><reg>ab</reg><pb n="p.4006"/>

antecedentibus autem et consequentibus et repugnantibus
hoc modo; ab antecedentibus: Si viri culpa factum est
divortium, etsi mulier nuntium remisit, tamen pro liberis
manere nihil oportet. A consequentibus: </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p><reg>si</reg> mulier, cum 
fuisset nupta cum eo quicum conubium non esset, nuntium
remisit; quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro
liberis manere nihil oportet. A repugnantibus: </p></div></div></body></text></TEI>