<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><reg>ducuntur</reg> etiam argumenta ex eis rebus quae quodam modo adfectae sunt ad
id de quo quaeritur. Sed hoc genus in pluris partis distri-
butum est. Nam alia coniugata appellamus, alia ex genere,
alia ex forma, alia<note>formula <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> ex similitudine, alia ex differentia, alia
ex contrario, alia ex adiunctis<note>adiunctis <hi rend="italics">Oc</hi>: coniunctis <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, alia ex antecedentibus, alia
ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis,
alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut parium
aut minorum. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p><reg>coniugata</reg> dicuntur quae sunt ex verbis 
generis eiusdem. Eiusdem autem generis verba sunt quae
orta ab uno varie commutantur, ut sapiens sapienter sapien-

<pb n="p.4005"/>

tia. Haec verborum coniugatio <foreign xml:lang="greek">suzugi/a</foreign> dicitur, ex qua
huius modi est argumentum: Si compascuus ager est, ius
est compascere. A genere sic ducitur: </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><reg>quoniam</reg> argentum
omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia quae
numerata domi relicta est non esse legata; forma enim 
a genere, quoad suum nomen retinet, numquam seiungitur,
numerata autem pecunia nomen argenti retinet; legata
igitur videtur. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p><reg>a</reg> forma generis, quam interdum, quo
planius accipiatur, partem licet nominare hoc modo: Si
ita Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro materfamilias 
esset; si ea in manum non convenerat, nihil debetur.
Genus enim est uxor; eius duae formae: una matrumfamilias, <del>eae sunt, quae in manum convenerunt<note>eae... convenerunt <hi rend="italics">secl. Nizolius</hi>
                     </note>;</del> altera
earum, quae tantum modo uxores habentur. Qua in parte
cum fuerit Fabia, legatum <del>ei<note>ei <hi rend="italics">om. O</hi>
                     </note>
                  </del> non videtur. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p><reg>a</reg> similitudine 
hoc modo: Si aedes eae corruerunt vitiumve faciunt<note>fecerunt <hi rend="italics">c</hi>
                  </note> quarum usus fructus legatus est, heres restituere non debet nec
reficere, non magis quam servum restituere, si is cuius
usus fructus legatus esset deperisset. A differentia: </p></div></div></body></text></TEI>