<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>si</reg> modo id ipsum adsequemur; est 
enim permagnum— imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius
quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis
grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis<note>ipsas aliis <hi rend="italics">vulg.</hi>: ipsas et
alias <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>
et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior,
cum se ipse<note>se ipse <hi rend="italics">vulg.</hi>: se ipso <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note> consulto ad minutarum causarum genera
limaverit. <milestone n="4" unit="chapter"/>
                  <reg>quod</reg> qui ita faciet, <hi rend="italics">ut, </hi>si<note>faciet ut si <hi rend="italics">vulg.</hi>:
faciet si <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note> cupiat uberior esse, 
non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno
autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali
genere causarum. </p></div></div></body></text></TEI>