si modo id ipsum adsequemur; est enim permagnum— imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis ipsas aliis vulg. : ipsas et alias codd. et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipse se ipse vulg. : se ipso GP consulto ad minutarum causarum genera limaverit. quod qui ita faciet, ut, si faciet ut si vulg. : faciet si GP cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali genere causarum.