<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>si</reg> modo id ipsum adsequemur; est 
enim permagnum— imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius
quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis
grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis<note>ipsas aliis <hi rend="italics">vulg.</hi>: ipsas et
alias <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>
et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior,
cum se ipse<note>se ipse <hi rend="italics">vulg.</hi>: se ipso <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note> consulto ad minutarum causarum genera
limaverit. <milestone n="4" unit="chapter"/>
                  <reg>quod</reg> qui ita faciet, <hi rend="italics">ut, </hi>si<note>faciet ut si <hi rend="italics">vulg.</hi>:
faciet si <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note> cupiat uberior esse, 
non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno
autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali
genere causarum. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>ita</reg> fit ut Demosthenes certe possit sum
misse dicere, elate Lysias fortasse non possit. Sed si eodem
modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae
circum forum sunt, conlocato dici pro Milone decuisse, ut
si de re privata ad unum iudicem diceremus, vim eloquentiae

<pb n="p.2087"/>

sua facultate, non rei natura metiuntur. </p></div></div></body></text></TEI>