<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>haec</reg> autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed
ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum 
enim cum sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem

<pb n="p.2086"/>

tale quale floruit Athenis; ex quo<note>ex quo <hi rend="italics">codd.</hi>: atqui <hi rend="italics">Hedicke</hi>
                  </note> Atticorum oratorum
ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia
esse multa. Est enim vitiosum in sententia, si quid ab-
surdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est;
in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si
durum, si longe petitum. </p></div></div></body></text></TEI>