haec autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum enim cum sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem tale quale floruit Athenis; ex quo ex quo codd. : atqui Hedicke Atticorum oratorum ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa. Est enim vitiosum in sententia, si quid ab- surdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est; in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si durum, si longe petitum. haec vitaverunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenus qui eatenus Gulielmius : quate- nus codd. valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut palaestritae; spatiari in xysto ut liceat, non at non Hedicke ab Olympiis coronam petant. Qui cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris lacertos sanguinem quaerunt quaerunt vulg. : quaerant GP , quandam etiam suavitatem coloris. Eos imi- temur, si possumus; si minus si minus GP : sin minus vulg. , illos potius qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit. Quod cum faciemus—