<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>ea</reg> igitur
omnia in quo summa <hi rend="italics">erunt,</hi>
                  <note>in quo summa
erunt <hi rend="italics">Lambinus</hi>: in quorum <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note> erit perfectissimus<note>perfectissimus <hi rend="italics">Lambinus</hi>:
peritissimus <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> orator; in quo
media, mediocris; in quo minima, deterrimus. Et<note>Et <hi rend="italics">codd.</hi>: Sed <hi rend="italics">maluit Jahn</hi>
                  </note> appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali,
nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque
nemo est orator qui Demostheni <hi rend="italics">se</hi>
                  <note>se
<hi rend="italics">add. Aldus</hi>
                  </note> similem nolit esse; at
Menander Homeri noluit; genus enim erat aliud. Id non
est in oratoribus aut, etiam si est ut alius gravitatem sequens
subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatio
rem velit, etiam si est in genere tolerabili<note>tolerabile <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>, certe non est
in optimo, si quidem, quod omnis laudes habet, id est
optimum.</p><p><milestone n="3" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>