<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p><reg>ea</reg> igitur
omnia in quo summa <hi rend="italics">erunt,</hi>
                  <note>in quo summa
erunt <hi rend="italics">Lambinus</hi>: in quorum <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note> erit perfectissimus<note>perfectissimus <hi rend="italics">Lambinus</hi>:
peritissimus <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> orator; in quo
media, mediocris; in quo minima, deterrimus. Et<note>Et <hi rend="italics">codd.</hi>: Sed <hi rend="italics">maluit Jahn</hi>
                  </note> appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali,
nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque
nemo est orator qui Demostheni <hi rend="italics">se</hi>
                  <note>se
<hi rend="italics">add. Aldus</hi>
                  </note> similem nolit esse; at
Menander Homeri noluit; genus enim erat aliud. Id non
est in oratoribus aut, etiam si est ut alius gravitatem sequens
subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatio
rem velit, etiam si est in genere tolerabili<note>tolerabile <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>, certe non est
in optimo, si quidem, quod omnis laudes habet, id est
optimum.</p><p><milestone n="3" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>haec</reg> autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed
ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum 
enim cum sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem

<pb n="p.2086"/>

tale quale floruit Athenis; ex quo<note>ex quo <hi rend="italics">codd.</hi>: atqui <hi rend="italics">Hedicke</hi>
                  </note> Atticorum oratorum
ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia
esse multa. Est enim vitiosum in sententia, si quid ab-
surdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est;
in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si
durum, si longe petitum. </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>haec</reg> vitaverunt fere omnes qui 
aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenus<note>qui eatenus <hi rend="italics">Gulielmius</hi>: quate-
nus <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>
valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut
palaestritae; spatiari in xysto ut liceat, non<note>at non <hi rend="italics">Hedicke</hi>
                  </note> ab Olympiis
coronam petant. Qui cum careant omni vitio, non sunt
contenti quasi bona valetudine, sed viris lacertos sanguinem
quaerunt<note>quaerunt <hi rend="italics">vulg.</hi>: quaerant <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note>, quandam etiam suavitatem coloris. Eos imi-
temur, si possumus; si minus<note>si minus <hi rend="italics">GP</hi>: sin minus <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>, illos potius qui incorrupta
sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos
quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit.
Quod cum faciemus—</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>si</reg> modo id ipsum adsequemur; est 
enim permagnum— imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius
quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis
grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis<note>ipsas aliis <hi rend="italics">vulg.</hi>: ipsas et
alias <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>
et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior,
cum se ipse<note>se ipse <hi rend="italics">vulg.</hi>: se ipso <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note> consulto ad minutarum causarum genera
limaverit. <milestone n="4" unit="chapter"/>
                  <reg>quod</reg> qui ita faciet, <hi rend="italics">ut, </hi>si<note>faciet ut si <hi rend="italics">vulg.</hi>:
faciet si <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note> cupiat uberior esse, 
non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno
autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali
genere causarum. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>ita</reg> fit ut Demosthenes certe possit sum
misse dicere, elate Lysias fortasse non possit. Sed si eodem
modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae
circum forum sunt, conlocato dici pro Milone decuisse, ut
si de re privata ad unum iudicem diceremus, vim eloquentiae

<pb n="p.2087"/>

sua facultate, non rei natura metiuntur. </p></div></div></body></text></TEI>