<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>oratorem</reg> genere non divido; perfectum enim quaero. 
Vnum est autem genus perfecti, a quo qui absunt, non
genere differunt, ut Terentius ab Accio, sed in eodem
genere non sunt pares. Optimus est enim orator, qui
dicendo animos audientium et docet et delectat et per-
movet. Docere debitum est, delectare honorarium, per-

<pb n="p.2085"/>

movere necessarium. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>haec</reg> ut alius melius quam alius,
concedendum est; verum id fit non genere sed gradu.
Optimum quidem unum est et proximum quod ei similli-
mum. Ex quo perspicuum est, quod optimo dissimillimum
sit, id esse deterrimum. <milestone n="2" unit="chapter"/>
                  <reg>nam</reg> quoniam eloquentia constat 
ex verbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et
emendate loquentes, quod est Latine, verborum praeterea
et propriorum et translatorum elegantiam persequamur: in
propriis ut lautissima eligamus, in translatis ut similitudinem
secuti verecunde utamur alienis. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>sententiarum</reg> autem toti
dem genera sunt quot dixi esse laudum. Sunt enim
docendi acutae, delectandi quasi argutae, commovendi
graves. Sed et verborum est structura quaedam duas res
efficiens, numerum et levitatem<note>lenitatem <hi rend="italics">maluit Bentley</hi> (<hi rend="italics">ad Hor. Art. Poet.</hi> 26)</note>, et sententiae suam compositionem habent, <hi rend="italics">et</hi>
                  <note>et <hi rend="italics">add.
Lambinus</hi>
                  </note> ad probandam rem accommodatum 
ordinem. Sed earum omnium rerum <del>ut aedificiorum<note>ut aedificiorum <hi rend="italics">secl. Lambinus</hi>
                     </note>
                  </del>
memoria est quasi fundamentum, lumen actio. </p></div></div></body></text></TEI>