<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> causa fuit Aeschini, cum ipse a Demo
sthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus
esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis
iudicium fieret de factis famaque Demosthenis. Non enim
tam multa <hi rend="italics">dixit</hi>
                  <note>dixit <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> de rationibus non relatis, quam de eo quod
civis improbus ut optimus laudatus esset. </p></div></div></body></text></TEI>