itaque causa fuit Aeschini, cum ipse a Demo sthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium fieret de factis famaque Demosthenis. Non enim tam multa dixit dixit add. vulg. de rationibus non relatis, quam de eo quod civis improbus ut optimus laudatus esset. hanc multam Aeschines a Ctesiphonte petivit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem; sed iudicium factum est aliquot annis post Alexandro iam Asiam tenente; ad quod iudicium concursus dicitur e tota Graecia factus esse. Quid enim tam aut visendum aut audiendum fuit quam summorum oratorum in gravissima causa accurata et inimicitiis incensa contentio? quorum ego ego vulg. : ergo GP orationes si, ut si ut vulg. : sicut codd. spero, ita expres sero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostro—quae si e e om. G Graecis omnia conversa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, elabora- vimus elaborabimus codd. : corr. Hieronymus —, erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice volent dicere. Sed de nobis satis. Aliquando enim Aeschinem ipsum Latine dicentem audiamus.