<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>oratorum</reg> autem si quis ita numerat plura genera, ut alios grandis
aut gravis aut copiosos, alios tenuis aut subtilis aut brevis,
alios eis interiectos et tamquam medios putet, <hi rend="italics">de </hi>homini-
bus dicit<note>de hominibus dicit <hi rend="italics">Orelli</hi>: hominibus deicit <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note> aliquid, de re parum. In re enim quid optimum
sit quaeritur, in homine dicitur quod est. Itaque licet
dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita
videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comi-
cum. </p></div></div></body></text></TEI>