Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue rimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex Athenis, NE .QVIS POPVLI SCITVM FACERET, VT QVISQVAM CORONA DONARETVR IN MAGISTRATV PRIVS QVAM RATIONES RETTVLISSET; et altera lex, EOS, QVI A qui a vulg. : quia codd. POPVLO DONARENTVR, IN CONTIONE DONARI DEBERE; QVI A SENATV qui a senatu Muretus : quia codd. , IN SENATV, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque eosque vulg. : deosque codd. refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret fieret vulg. : fuerit G : fecerit ut P in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE QVAM IS ERGA POPVLVM ATHENIENSEM HABERET.