<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue
rimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex
Athenis, NE .QVIS POPVLI SCITVM FACERET, VT QVISQVAM
CORONA DONARETVR IN MAGISTRATV PRIVS QVAM RATIONES
RETTVLISSET; et altera lex, EOS, QVI A<note>qui a
<hi rend="italics">vulg.</hi>: quia <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> POPVLO DONARENTVR,
IN CONTIONE DONARI DEBERE; QVI A SENATV<note>qui a senatu <hi rend="italics">Muretus</hi>: quia <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, IN SENATV, 
Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque<note>eosque
<hi rend="italics">vulg.</hi>: deosque <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> refecit
pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab
illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque
donatio fieret<note>fieret <hi rend="italics">vulg.</hi>: fuerit <hi rend="italics">G</hi>: fecerit ut <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> in theatro populo convocato, qui locus non
est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI 
VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE QVAM IS ERGA POPVLVM
ATHENIENSEM HABERET. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p><reg>hunc</reg> igitur Ctesiphontem in
iudicium adduxit Aeschines, quod contra leges scripsisset,

<pb n="p.2090"/>

ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in
theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir bonus esset nec bene
meritus de civitate. Causa ipsa abhorret illa quidem a
formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet
enim et legum interpretationem satis acutam in utramque
partem et meritorum in rem publicam contentionem sane
gravem. </p></div></div></body></text></TEI>