quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum docti summum vulg. : doctissimum codd. oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non enim in acie versatur nec ferro nec ferro Hermann : et ferro GP : et foro codd. detft. sed quasi vulg. : et quasi GP , sed quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima con- feram, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines Aeschines cum Demosthene Schütz , tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius ut ait Lucilius secl. Friedrich , non spurcus homo, sed acer et doctus cum Pacideiano Pacideiano Cratander : Pacidiano GP hic componitur,—optimus longe post homines natos—. Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius.