<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p><reg>hic</reg> labor meus hoc adsequetur<note>adsequetur <hi rend="italics">Ascensius</hi>: adscquitur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, ut nostri 
homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad
quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant.
'Sed exorietur<note>exorietur
<hi rend="italics">GP</hi>: exoritur <hi rend="italics">codd. deft. ct ed. Norimb.</hi>
                  </note> Thucydides; eius enim quidam eloquentiam
admirantur.<note>admirantur <hi rend="italics">vulg.</hi>:
admiratur <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note>' Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem
quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas nar-
rando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere;
aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare<note>concitare <hi rend="italics">Aldus</hi>: concitantem <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>. 'At
loquitur pulchre.' </p></div></div></body></text></TEI>