converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschini et et add. Orelli : om. codd. Demostheni; nec converti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum formis tamquam tamquam codd. : atque Hedicke figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omne omne Hieronymus : omnium codd. verborum vimque servavi. Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tam- quam appendere.