ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, cum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere ut, quoniam ... dicere post Atticorum est legere maluit Lachmann : utique ... est maluit Hedicke . Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschini et et add. Orelli : om. codd. Demostheni; nec converti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum formis tamquam tamquam codd. : atque Hedicke figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omne omne Hieronymus : omnium codd. verborum vimque servavi. Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tam- quam appendere.