<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p><reg>sin</reg> autem intellegentiam ponunt in 
audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum
velle, grande ornatumque contemnere; id vero desinant
dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est<note>id est <hi rend="italics">codd.</hi>: item <hi rend="italics">Hedicke</hi>
                  </note>
quasi sicce et integre. Et ample<note>Et ample
<hi rend="italics">codd.</hi>: Etiam ample <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> et ornate et copiose cum 
eadem integritate Atticorum est. Quid ? dubium est utrum
orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admira-
bilem esse cupiamus? Non enim iam quaerimus quid sit
Attice, sed quid sit optime dicere. </p></div></div></body></text></TEI>