sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere; id vero desinant dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est id est codd. : item Hedicke quasi sicce et integre. Et ample Et ample codd. : Etiam ample Lambinus et ornate et copiose cum eadem integritate Atticorum est. Quid ? dubium est utrum orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admira- bilem esse cupiamus? Non enim iam quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere.