<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re quoniam
non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice
dicere, partim neminem nostrum<note>nostrum <hi rend="italics">vulg.</hi>: vestrum <hi rend="italics">GP</hi>: nostrorum <hi rend="italics">cod. Vit.</hi>
                  </note> dicere, alteros neglegamus;
satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur
ad causas aut adhibiti derideantur; nam si riderentur, esset 
id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more
volunt<note>volunt
<hi rend="italics">GP</hi>: nolunt <foreign xml:lang="greek">s</foreign>
                  </note>, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes
auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam
probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua
sollertia iudicandi; </p></div></div></body></text></TEI>