qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum nostrum vulg. : vestrum GP : nostrorum cod. Vit. dicere, alteros neglegamus; satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur; nam si riderentur, esset id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more volunt volunt GP : nolunt s , ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi;