<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re quoniam
non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice
dicere, partim neminem nostrum<note>nostrum <hi rend="italics">vulg.</hi>: vestrum <hi rend="italics">GP</hi>: nostrorum <hi rend="italics">cod. Vit.</hi>
                  </note> dicere, alteros neglegamus;
satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur
ad causas aut adhibiti derideantur; nam si riderentur, esset 
id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more
volunt<note>volunt
<hi rend="italics">GP</hi>: nolunt <foreign xml:lang="greek">s</foreign>
                  </note>, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes
auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam
probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua
sollertia iudicandi; </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p><reg>sin</reg> autem intellegentiam ponunt in 
audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum
velle, grande ornatumque contemnere; id vero desinant
dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est<note>id est <hi rend="italics">codd.</hi>: item <hi rend="italics">Hedicke</hi>
                  </note>
quasi sicce et integre. Et ample<note>Et ample
<hi rend="italics">codd.</hi>: Etiam ample <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> et ornate et copiose cum 
eadem integritate Atticorum est. Quid ? dubium est utrum
orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admira-
bilem esse cupiamus? Non enim iam quaerimus quid sit
Attice, sed quid sit optime dicere. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><reg>ex</reg> quo intellegitur,
quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui 
fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes,
hunc si qui imitetur, cum et Attice dicturum et optime, ut,
quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene
dicere id sit Attice dicere<note>ut, quoniam ... dicere
<hi rend="italics">post </hi>Atticorum est legere maluit <hi rend="italics">Lachmann</hi>: utique ... est <hi rend="italics">maluit
Hedicke</hi>
                  </note>.</p><p><milestone n="5" unit="chapter"/>Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi 
genus, putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis,
mihi quidem ipsi non necessarium. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p><reg>converti</reg> enim ex
Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes
inter seque contrarias, Aeschini <hi rend="italics">et</hi>
                  <note>et <hi rend="italics">add. Orelli</hi>: <hi rend="italics">om. codd.</hi>
                  </note> Demostheni; nec converti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum 

<pb n="p.2088"/>

formis tamquam<note>tamquam <hi rend="italics">codd.</hi>: atque <hi rend="italics">Hedicke</hi>
                  </note> figuris, verbis ad nostram consuetudinem
aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui
reddere, sed genus omne<note>omne <hi rend="italics">Hieronymus</hi>: omnium
<hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> verborum vimque servavi. Non
enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tam-
quam appendere. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p><reg>hic</reg> labor meus hoc adsequetur<note>adsequetur <hi rend="italics">Ascensius</hi>: adscquitur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, ut nostri 
homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad
quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant.
'Sed exorietur<note>exorietur
<hi rend="italics">GP</hi>: exoritur <hi rend="italics">codd. deft. ct ed. Norimb.</hi>
                  </note> Thucydides; eius enim quidam eloquentiam
admirantur.<note>admirantur <hi rend="italics">vulg.</hi>:
admiratur <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note>' Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem
quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas nar-
rando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere;
aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare<note>concitare <hi rend="italics">Aldus</hi>: concitantem <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>. 'At
loquitur pulchre.' </p></div></div></body></text></TEI>