oratorvm genera esse dicuntur tamquam poetarum; id secus est, nam alterum est multiplex. Poematis enim tragici comici epici melici etiam ac dithyrambici, quo magis magis codd. : rarius Hedicke est tractatum a Latinis a Latinis secl. Friedrich , suum quo ... suum secl. Jahn cuiusque suum cuiusque Manutius : suum quo ius GP : suumque ius s : suum cuivis Jahn. Totum locum Mommsenio duce sic refinxit Jahn : id secus est; nam alterum est multiplex poematis tragici comici epici, melici etiam ac dithyrambici, suum cuivis et diversum a reliquis est, diversum a reliquis. Itaque et in tragoedia comicum vitiosum est et in comoedia turpe tragicum; et in ceteris suus est cuique cuique G : cuiusque P certus atque certus maluit Hedicke sonus et quaedam intellegentibus nota vox. oratorum autem si quis ita numerat plura genera, ut alios grandis aut gravis aut copiosos, alios tenuis aut subtilis aut brevis, alios eis interiectos et tamquam medios putet, de homini- bus dicit de hominibus dicit Orelli : hominibus deicit GP aliquid, de re parum. In re enim quid optimum sit quaeritur, in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comi- cum. oratorem genere non divido; perfectum enim quaero. Vnum est autem genus perfecti, a quo qui absunt, non genere differunt, ut Terentius ab Accio, sed in eodem genere non sunt pares. Optimus est enim orator, qui dicendo animos audientium et docet et delectat et per- movet. Docere debitum est, delectare honorarium, per- movere necessarium. haec ut alius melius quam alius, concedendum est; verum id fit non genere sed gradu. Optimum quidem unum est et proximum quod ei similli- mum. Ex quo perspicuum est, quod optimo dissimillimum sit, id esse deterrimum. nam quoniam eloquentia constat ex verbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et emendate loquentes, quod est Latine, verborum praeterea et propriorum et translatorum elegantiam persequamur: in propriis ut lautissima eligamus, in translatis ut similitudinem secuti verecunde utamur alienis. sententiarum autem toti dem genera sunt quot dixi esse laudum. Sunt enim docendi acutae, delectandi quasi argutae, commovendi graves. Sed et verborum est structura quaedam duas res efficiens, numerum et levitatem lenitatem maluit Bentley ( ad Hor. Art. Poet. 26) , et sententiae suam compositionem habent, et et add. Lambinus ad probandam rem accommodatum ordinem. Sed earum omnium rerum ut aedificiorum ut aedificiorum secl. Lambinus memoria est quasi fundamentum, lumen actio.