est enim quoddam etiam insigne et insigne et C : insignibus maluit Stangl florens florens C : floribus Heerdegen orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum inligantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de de L : demum Iulius Victor : demum de Stangl qua loquor mediocritate consedit. tertius est ille amplus copiosus, gravis ornatus, in quo profecto vis maxima est. Hic est enim, cuius ornatum dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus plurimum pluribus A valere passae sunt, sed hanc eloquentiam, quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent omnes omnes om. A , quam admirarentur, quam se adsequi posse diffiderent. Huius eloquentiae est tractare animos, huius omni modo permovere. Haec modo perfringit, modo inrepit in sensus; inserit novas opiniones, evellit insitas. sed multum interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo subtili et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius cogitavit cogitavit Heerdegen : cogitaret L : nec ... cogitaret om. A , hoc uno perfecto magnus orator est, et si etsi Jahn : si AL : sed Friedrich non maximus; minimeque in lubrico versabitur et, si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem, quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet extimescit L ancipites dicendi incertosque casus; etiam si quando minus succedet, ut saepe fit, magnum tamen periculum non adibit: alte alte A : aliter L enim cadere non potest. at vero hic noster, quem principem ponimus, gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuit studet L uni nec suam copiam cum illis duobus generibus generibus om. A temperavit, maxime est contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens iam iam AL : tamen Stangl , medius suavis, hic autem copiosissimus, si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite distincte facete facte maluit Stangl dicere, praesertim cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit coeperit Stangl cum codice m , furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus videtur videbitur maluit H. Stephanus . tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; nam nam A : non L : unde non manu, nam manu si Klotz manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem. sed inventus profecto est ille eloquens eloquens secl. Bake , quem numquam vidit Antonius. Quis est igitur is is A : sed L ? complectar brevi, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta alta A : magna L graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is, inquies, umquam fuit.