vberius est aliud aliquantoque robustius toque robustius hinc incipit codex Abbrincensis ( A ) quam hoc humile de quo dictum est, summissius autem quam illud de quo iam dicetur amplissimum. Hoc in genere nervorum vel minimum, suavitatis suavitatis AL : sanitatis Beier : sanguinis Schütz autem est vel plurimum. Est enim plenius quam hoc enucleatum, quam autem autem si A illud ornatum copiosumque summissius. huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis orationis FPO : ornamenti A forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur liquitur A : labitur Purgold : loquitur L , tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata immutata L : mutata A . Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; immutata immutata Schütz: mutata AL , in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti. quod quamquam transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum cum L : quod A dixit cum dixit secl. Stangl Ennius arce et urbe orba sum arce et urbe orba sum vulg. : arcem et urbem orbas L : arcent urbem orbam A , alio modo modo secl. Stangl , si pro patria arcem dixisset si ... dixisset secl. Goeller ; et horridam Africam terribili tremere tumultu cum dicit pro Afris immutate Africam cum... Africam secl. Bake : hanc u(pallagh/n rhetores, quia quasi summutantur verba pro verbis, metwnumi/an grammatici vocant, quod nomina transferuntur; Aristoteles autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem, quam kata/xrhsin vocat, ut cum minutum dicimus animum pro parvo; et abutimur verbis propinquis, si opus est vel quod delectat vel quod decet decet A : licet L . Iam cum fluxerunt continuo plures translationes, alia plane fit oratio; itaque genus hoc Graeci appellant a)llhgori/an : nomine recte, genere melius ille qui ista omnia translationes vocat. Haec frequentat Phalereus maxime suntque dulcissima; et quamquam translatio est apud eum multa, tamen immutationes nusquam crebriores. in idem genus orationis—loquor enim de illa modica ac temperata—verborum cadunt lumina omnia, multa etiam sententiarum; latae laetae Iulius Victor eruditaeque disputationes ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione dicentur explicabuntur... dicentur A : explicantur ... dicuntur L . Quid multa? e philosophorum scholis tales fere evadunt; et nisi coram erit comparatus ille fortior, per se hic quem quem L : quod A dico probabitur.